| [LIBER SECVNDVS] | |
| <LIBER SEXTVS> | |
| Omnis de uniuerso quaestio in caelestia, sublimia, | 2.1.1.1 |
| terrena diuiditur. Prima pars naturam siderum | |
| scrutatur et magnitudinem et formam ignium quibus | |
| mundus includitur, solidumne sit caelum ac firmae | |
| concretaeque materiae an ex subtili tenuique nexum, | 5 |
| agatur an agat, et infra sese sidera habeat an in | |
| contextu sui fixa, quemadmodum anni uices seruet, | |
| solem retro flectat, cetera deinceps his similia. | |
| Secunda pars tractat inter caelum terramque | 2.1 |
| uersantia. Hic sunt nubila, imbres, niues, <uenti, | |
| terrae motus, fulgura> | |
| et humanas motura tonitrua mentes; | |
| quaecumque aer facit patiturue, haec sublimia | 5 |
| dicimus, quia editiora imis sunt. Tertia illa pars | |
| de aquis, terris, arbustis, satis quaerit et, ut iuris- | |
| consultorum uerbo utar, de omnibus quae solo | |
| continentur. | |
| —Quomodo, inquis, de terrarum motu quaes- | 3.1 |
| tionem eo posuisti loco quo de tonitribus fulguri- | |
| busque dicturus es?—Quia, cum motus spiritu | |
| fiat, spiritus autem aer sit agitatus, etiamsi subit | |
| terras, non ibi spectandus est; cogitetur in ea | 5 |
| sede in qua illum natura disposuit. | |
| Dicam quod | 4.1 |
| magis mirum uidebitur: inter caelestia de terra | |
| dicendum erit.—Quare? inquis—. Quia, cum | |
| propria terrae ipsius excutimus suo loco, utrum | |
| lata sit et inaequalis et enormiter proiecta an tota | 5 |
| in formam pilae spectet et in orbem partes suas | |
| cogat, alliget aquas an aquis alligetur, ipsa animal | |
| sit an iners corpus et sine sensu, plenum quidem | |
| spiritus sed alieni, et cetera huiusmodi quotiens | |
| in manus uenerint, terram sequentur et in imo | 10 |
| collocabuntur; | |
| at ubi quaeretur quis terrae situs | 5.1 |
| sit, qua parte mundi consederit, quomodo aduersus | |
| sidera caelumque posita sit, haec quaestio cedet | |
| superioribus et, ut ita dicam, meliorem condicionem | |
| sequetur. | 5 |