| Quoniam dixi de partibus in quas omnis | 2.2.1.1 |
| rerum naturae materia diuiditur, quaedam in com- | |
| mune dicenda sunt, et hoc primum praesumendum | |
| inter ea corpora quibus unitas est aera esse. | |
| Quid | 2.1 |
| sit hoc et quare praecipiendum fuerit, scies, si paulo | |
| altius repetiero et dixero esse aliquid continuum, | |
| aliquid commissum; et<enim commissura est> duo- | |
| rum coniunctorum inter se corporum tactus, continua- | 5 |
| tio est partium inter se non intermissa coniunctio. | |
| Vnitas est sine commissura continuatio. | |
| Numquid | 3.1 |
| dubium est quin ex his corporibus quae uidemus | |
| tractamusque, quae aut sentiuntur aut sentiunt, | |
| quaedam sint composita,—illa constant aut nexu | |
| aut aceruatione <aut compactione>, ut puta funis, | 5 |
| frumentum, nauis,—rursus non composita, ut arbor, | |
| lapis? Ergo concedas oportet ex his quoque quae sen- | |
| sum quidem effugiunt, ceterum ratione prenduntur, | |
| esse in quibusdam unitatem corporum. | |
| Vide quo- | 4.1 |
| modo auribus tuis parcam. Expedire me poteram, si | |
| philosophorum lingua uti uoluissem, ut dicerem | |
| unita corpora. Hoc cum tibi remittam, tu inuicem | |
| mihi refer gratiam. Quare istud? Si quando dixero | 5 |
| unum, memineris me non ad numerum referre, sed | |
| ad naturam corporis nulla ope externa sed unitate | |
| sua cohaerentis. Ex hac nota corporum aer est. |