| Omnia quae in notitiam nostram cadunt | 2.3.1.1 |
| aut cadere possunt mundus complectitur. Ex his | |
| quaedam partes eius sunt, quaedam materiae loco | |
| relicta; desiderat enim omnis natura materiam, | |
| sicut ars omnis quae manu constat. | 5 |
| Quid sit hoc, | 2.1 |
| apertius faciam. Pars est nostri oculus, manus, ossa, | |
| nerui. Materia sucus recentis cibi iturus in partes. | |
| Rursus quasi pars est sanguis nostri, qui et tamen | |
| est materia; praeparat enim i<s> alia, et nihilominus | 5 |
| in numero eorum est quibus totum corpus efficitur. |