| Sic mundi pars est aer, et quidem neces- | 2.4.1.1 |
| saria. Hic est enim qui caelum terramque conectit, | |
| qui ima ac summa sic separat ut tamen iungat. | |
| Separat, quia medius interuenit; iungit, quia utrique | |
| per hunc inter se consensus est; supra se dat quic- | 5 |
| quid accepit a terris, rursus uim siderum in terrena | |
| transfundit. | |
| Quasi partem mundi uoco ut animalia | 2.1 |
| et arbusta. Nam genus animalium arbustorumque | |
| pars uniuersi est, quia in consummationem totius | |
| assumptum et quia non est sine hoc uniuersum. | |
| Vnum autem animal et una arbor quasi pars est, | 5 |
| quia, quamuis perierit, tamen id ex quo perit, totum | |
| est. Aer autem, ut dicebam, et caelo et terris cohaeret; | |
| utrique innatus est. Habet autem unitatem quic- | |
| quid alicuius rei natiua pars est. Nihil enim nascitur | |
| sine unitate. | 10 |