| Terra et pars est mundi et materia. Pars | 2.5.1.1 |
| quare sit, non puto te interrogaturum, <aut> aeque | |
| interrog<a> quare caelum pars sit; quia scilicet non | |
| magis sine hoc quam sine illa uniuersum potest esse. | |
| <Materia porro mundi propterea est terra> quod | 5 |
| cum his uniuersis est ex quibus alimenta omnibus | |
| animalibus, omnibus satis, omnibus stellis diui- | |
| duntur. | |
| Hinc uiritim singulis, hinc ipsi mundo | 2.1 |
| tam multa poscenti subministrantur; hinc profertur | |
| quo sustineantur tot sidera tam exercita tam auida | |
| per diem noctemque ut in opere ita in pastu. Omnium | |
| quidem rerum natura, quantum in nutrimentum | 5 |
| sui satis sit, apprehendit; mundus autem, quantum | |
| in aeternum desiderabat, inuasit. Pusillum tibi | |
| exemplar magnae rei ponam: oua tantum com- | |
| plectuntur umoris quantum ad effectum animalis | |
| exituri sat est. | 10 |