| Aer continuus terrae est et sic appositus | 2.6.1.1 |
| ut statim ibi futurus sit unde illa discesserit. Pars | |
| totius est mundi; sed tamen, quicquid terra in | |
| alimentum caelestium misit, recipit, ut scilicet | |
| materia, non pars, intellegi debeat; ex hoc omnis | 5 |
| inconstantia eius tumultusque est. | |
| Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut | 2.1 |
| puluerem, struunt plurimumque a uero recedunt. | |
| Numquam enim nisi contexti per unitatem corporis | |
| nisus est, cum partes consentire ad intentionem | |
| debeant et conferre uires. Aer autem, si in atomos | 5 |
| inciditur, sparsus est; ten<d>i uero disiecta non pos- | |
| sunt. | |
| Intentionem aeris ostendent tibi inflata nec | 3.1 |
| ad ictum cedentia; ostendent pondera per magnum | |
| spatium ablata gestante uento; ostendent uoces, quae | |
| remissae claraeque sunt prout aer se concitauit. | |
| Quid enim est uox nisi intentio aeris, ut audiatur, | 5 |
| linguae formata percussu? | |
| Quid? cursus et motus | 4.1 |
| omnis, nonne intenti spiritus opera sunt? Hic facit | |
| uim neruis, uelocitatem currentibus; hic, cum uehe- | |
| menter concitatus ipse se torsit, arbusta siluasque | |
| conuoluit et aedificia tota corripiens in altum | 5 |
| frangit; hic mare per se languidum et iacens incitat. | |
| Ad minora ueniamus. Quis sine intentione spiritus | 5.1 |
| cantus est? Cornua et tubae et quae aquarum | |
| pressura maiorem sonitum formant quam qui ore | |
| reddi potest, nonne aeris intentione partes suas | |
| explicant? Consideremus quae ingentem uim per | 5 |
| occultum agunt: paruula admodum semina et quorum | |
| exilitas in commissura lapidum locum inuenit in | |
| tantum conualescunt ut ingentia saxa deturbent | |
| et monumenta dissoluant; scopulos interim rupesque | |
| radices minutissimae ac tenuissimae findunt. Hoc | 10 |
| quid est aliud quam intentio spiritus, sine qua nihil | |
| ualidum et contra quam nihil ualidum est? | |
| Esse autem unitatem in aere uel ex hoc intellegi | 6.1 |
| potest quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid | |
| enim est aliud quod tene<a>t illa quam spiritus? | |
| Quid est aliud quo animus noster agitetur? Quis | |
| est illi motus nisi intentio? Quae intentio nisi ex | 5 |
| unitate? Quae unitas, nisi haec esset in aere? | |
| Quid autem aliud producit fruges et segetem imbe- | |
| cillam ac uirentes exigit arbores aut distendit in | |
| ramos aut in altum erigit quam spiritus intentio et | |
| unitas? | 10 |