| Quidam aera discerpunt et in particulas | 2.7.1.1 |
| diducunt ita ut illi inane permisceant. Argumentum | |
| autem existimant non pleni corporis sed multum | |
| uacui habentis quod auibus in illo tam facilis motus, | |
| quod maximis minimisque per illum transcursus est. | 5 |
| Sed falluntur. Nam aquarum quoque similis | 2.1 |
| facilitas est, nec de unitate illarum dubium est, | |
| quae sic corpora accipiunt ut semper in contrarium | |
| acceptis refluant; hanc nostri circumstantiam, Graeci | |
| ἀντιπερίστασιν appellant. Quae in aere quoque sicut | 5 |
| in aqua fit; circumsistit enim omne corpus a quo | |
| impellitur. Nihil ergo opus erit admixto inan<i>. Sed | |
| haec alias. |