| Esse quaedam in rerum natura uehementia | 2.8.1.1 |
| magnique impetus non sit <diu> colligendum; | |
| nihil autem nisi intentione uehementius est, tam | |
| mehercule quam nihil intendi ab alio poterit, nisi | |
| aliquid per semet fuerit intentum,—dicimus enim | 5 |
| eodem modo non posse quicquam ab alio moueri, nisi | |
| aliquid fuerit mobile ex semet;—quid autem est | |
| quod magis credatur ex se ipso habere intentionem | |
| quam spiritus? Hunc intendi quis negabit, cum | |
| uiderit iactari terram cum montibus, tecta murosque, | 10 |
| magnas cum populis urbes, cum totis maria litoribus? |