| Ostendit intentionem spiritus uelocitas eius | 2.9.1.1 |
| et diductio. Oculi statim per multa milia aciem | |
| suam mittunt; uox una totas urbes simul percutit; | |
| lumen non paulatim prorepit sed semel uniuersis | |
| rebus infunditur. | 5 |
| Aqua autem quemadmodum sine | 2.1 |
| spiritu posset intendi? Numquid dubitas quin | |
| sparsio illa quae ex fundamentis mediae harenae | |
| crescens in summam usque amphitheatri altitudinem | |
| peruenit cum intentione aquae fiat? Atqui nec | 5 |
| manus nec ullum aliud tormentum aquam potest | |
| mittere aut agere quam spiritus; huic se commodat; | |
| hoc attollitur inserto et cogente; contra naturam | |
| suam multa conatur et ascendit, nata defluere. | |
| Quid? Nauigia sarcina depressa parum ostendunt | 3.1 |
| non aquam sibi resistere, quo minus mergantur, | |
| sed spiritum? Aqua enim cederet nec posset pondera | |
| sustinere, nisi ipsa sustineretur. Discus ex loco | |
| superiore in piscinam missus non descendit, sed | 5 |
| resilit; quemadmodum, nisi spiritu referiente? | |
| Vox autem qua ratione per parietum munimenta | 4.1 |
| transmittitur, nisi quod solido quoque aer inest, | |
| qui sonum extrinsecus missum et accipit et remit- | |
| tit, scilicet spiritu non aperta tantum intendens, | |
| sed etiam abdita et inclusa, quod illi facere expe- | 5 |
| ditum est, quia nusquam diuisus est sed per illa | |
| ipsa quibus separari uidetur coit secum? Inter- | |
| ponas licet muros et mediam altitudinem montium, | |
| per omnia ista prohibetur nobis esse peruius, non | |
| sibi. Id enim intercluditur tantum per quod illum | 10 |
| nos sequi possumus; ipse quidem per ipsum transit | |
| quo scinditur, et media non circumfundit tantum | |
| et utrimque cingit, sed permeat. |