| Ab aethere lucidissimo aer in terram usque | 2.10.1.1 |
| diffusus est, agilior quidem tenuiorque et altior | |
| terris nec minus aquis, ceterum aethere spissior | |
| grauiorque, frigidus per se et obscurus. Lumen illi | |
| calorque aliunde sunt. | 5 |
| Sed non per omne spatium | 2.1 |
| sui similis est; mutatur a proximis. Summa pars | |
| eius siccissima calidissimaque et ob hoc etiam tenuis- | |
| sima est propter uiciniam aeternorum ignium et | |
| illos tot motus siderum assiduumque caeli circum- | 5 |
| actum; illa pars ima et uicina terris densa et | |
| caliginosa est, quia terrenas exhalationes receptat; | |
| media pars temperatior, si summis imisque conferas, | |
| quantum ad siccitatem tenuitatemque pertinet, | |
| ceterum utraque parte frigidior. | 10 |
| Nam superiora | 3.1 |
| eius calorem uicinorum siderum sentiunt. Inferiora | |
| quoque tepent; primum terrarum halitu, qui multum | |
| secum calidi affert; deinde quia radii solis repli- | |
| cantur et, quousque redire potuerunt, id duplicato | 5 |
| calore benignius fouent; deinde etiam illo spiritu | |
| qui omnibus animalibus arbustisque ac satis cali- | |
| dus est, nihil enim uiueret sine calore. | |
| Adice | 4.1 |
| nunc ignes, non tantum manufactos et certos, sed | |
| opertos terris, quorum aliqui eruperunt, innume- | |
| rabiles <in> obscuro et condito flagrant semper. Hae | |
| tot partes eius fertiles rerum habent quiddam teporis, | 5 |
| quoniam quidem sterile frigus est, calor gignit. | |
| Media ergo pars aeris ab his summota in frigore suo | |
| manet; natura enim aeris gelida est. |