| Qui cum sic diuisus sit, ima sui parte maxime | 2.11.1.1 |
| uarius et inconstans <ac> mutabilis est. Circa terras | |
| plurimum audet, plurimum patitur, exagitat et | |
| exagitatur; nec tamen eodem modo totus afficitur, | |
| sed aliter alibi et partibus inquietus ac turbidus est. | 5 |
| Causas autem illi mutationis et inconstantiae alias | 2.1 |
| terra praebet, cuius positiones hoc aut illo uersae | |
| magna ad aeris temperiem momenta sunt, alias | |
| siderum cursus, ex quibus soli plurimum imputes; | |
| illum sequitur annus, ad illius flexum hiemes aesta- | 5 |
| tesque uertuntur. Lunae proximum ius est. Sed | |
| ceterae quoque stellae non minus terrena quam | |
| incumbentem terris spiritum afficiunt et cursu suo | |
| occursuue contrario modo frigora, modo imbres | |
| aliasque terris turbide iniurias mouent. | 10 |
| Haec necessarium fuit praeloqui dicturo de | 3.1 |
| tonitru fulminibusque ac fulgurationibus. Nam cum | |
| in aere fiant, naturam eius explicari oportebat, quo | |
| facilius appareret quid facere aut pati posset. |