| Tria sunt quae accidunt, fulgurationes, | 2.12.1.1 |
| fulmina, tonitrua, quae una facta serius audiuntur. | |
| Fulguratio ostendit ignem, fulminatio emittit. Illa, | |
| ut ita dicam, comminatio est et conatio sine ictu; | |
| ista iaculatio cum ictu. | 5 |
| Quaedam sunt de quibus inter omnes conuenit, | 2.1 |
| quaedam in quibus diuersae sententiae sunt. Conuenit | |
| de illis, omnia ista in nubibus et e nubibus fieri. | |
| Etiamnunc conuenit et fulgurationes et fulmina- | |
| tiones aut igneas esse aut ignea specie. | 5 |
| Ad illa | 3.1 |
| nunc transeamus in quibus lis est. Quidam putant | |
| ignem inesse nubibus; quidam ad tempus fieri | |
| nec prius esse quam mitti. Ne inter illos quidem qui | |
| praeparant ignem conuenit; alius enim illum | 5 |
| aliunde colligit. Quidam aiunt radios solis intro- | |
| currentis recurrentisque et saepius in se relatos | |
| ignem excitare. Anaxagoras ait illum ex aethere | |
| d<e>stillare et ex tanto ardore caeli multa decidere | |
| quae nubes diu inclusa custodiant. | 10 |
| Aristoteles multo ante ignem colligi non putat, | 4.1 |
| sed eodem momento exilire quo fiat. Cuius sententia | |
| talis est. Duae partes mundi in imo iacent, terra et | |
| aqua. Vtraque ex se reddit aliquid: terrenus uapor | |
| siccus est et fumo similis, qui uentos, fulmina, | 5 |
| tonitrua facit; aquarum halitus umidus est et in | |
| imbres et niues cedit. | |
| Sed siccus ille terrarum uapor, | 5.1 |
| unde uentis origo est, cum coaceruatus est, coitu | |
| nubium uehementer a latere eliditur; deinde, ut | |
| latius, nubes proximas feriet. Haec plaga cum | |
| sono incutitur, qualis in nostris ignibus redditur, | 5 |
| cum flamma uitio lignorum uirentium crepat. Et | |
| illic spiritus habens aliquid umidi secum congloba- | |
| tusque rumpitur flamma; eodem modo spiritus ille, | |
| quem paulo ante exprimi collisis nubibus dixi, | |
| impactus aliis nec rumpi nec exilire silentio potest. | 10 |
| Dissimilis autem crepitus fit ob dissimilitudinem | 6.1 |
| nubium, quarum aliae maiorem sinum habent, aliae | |
| minorem. Ceterum illa uis expressi spiritus ignis est | |
| qui fulgurationis nomen habet, leui impetu accensus | |
| et uanus. Ante autem uidemus fulgorem quam sonum | 5 |
| audimus, quia oculorum uelocior sensus est et multum | |
| aures antecedit. |