| Falsam opinionem esse eorum qui ignem | 2.13.1.1 |
| in nubibus seruant per multa colligi potest. Si de | |
| caelo cadit, quomodo non cotidie fit, cum tandundem | |
| semper illic ardeat? Deinde nullam rationem reddi- | |
| derunt quare ignis, quem natura sursum uocat, | 5 |
| defluat. Alia enim condicio nostrorum ignium est, | |
| ex quibus fauillae cadunt, quae ponderis aliquid | |
| secum habent; ita non descendit ignis, sed prae- | |
| cipitatur et deducitur. | |
| Huic simile nihil accidit in | 2.1 |
| illo igne purissimo, in quo nihil est quod deprimatur. | |
| Aut si ulla pars eius exciderit, in periculo totus est, | |
| quia totum potest excidere quod potest carpi. | |
| Deinde illud quod cadit leue est an graue? Leue | 5 |
| est? Non potest ruere quod cadere leuitas prohibet; | |
| illud suo <se> in adyto tenet. Graue est? Quomodo | |
| illic esse potuit unde caderet? | |
| —Quid ergo? | 3.1 |
| non aliqui ignes in inferiora ferri solent, sicut haec | |
| ipsa de quibus quaerimus fulmina?—Fateor. Non | |
| eunt tamen, sed feruntur; aliqua illos potentia | |
| deprimit. Quae non est in aethere; nihil enim illic | 5 |
| iniuria cogitur, nihil rumpitur, nihil praeter solitum | |
| euenit. | |
| Ordo rerum est, et expurgatus ignis in | 4.1 |
| custodia mundi summa sortitus oras operis pulcher- | |
| rim<i> circumit. Hic descendere non potest, sed ne ab | |
| externo quidem deprimi, quia in aethere nulli incerto | |
| corpori locus est; certa et ordinata non pugnant. | 5 |