| —Vos, inquam, dicitis, cum causas stellarum | 2.14.1.1 |
| transuolantium redditis, posse aliquas aeris partes | |
| ad se trahere ignem ex locis superioribus et sic | |
| <ardore> accendi—. Sed plurimum interest utrum | |
| aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura | 5 |
| non patitur, an dicat ex ignea ui calorem in ea quae | |
| subiacent transilire. Non enim illinc ignis cadit, | |
| quod non potest fieri, sed hic nascitur. | |
| Videmus | 2.1 |
| certe apud nos late incendio peruagante quasdam | |
| insulas quae diu concaluerunt ex se concipere flam- | |
| mam; itaque uerisimile est etiam in aere summo i<d> | |
| quo<d> ignis rapiendi naturam habet accendi calore | 5 |
| aetheris superpositi. Necesse est enim ut et imus | |
| aether habeat aliquid aeri simile et summus aer | |
| non sit dissimilis imo aetheri, quia non fit statim in | |
| diuersum ex diuerso transitus; paulatim ista in | |
| confinio uim suam miscent ita ut dubitare possis | 10 |
| aer an hoc iam aether sit. |