Rationem huius rei quaerunt. Alteri, ut 4b.7.1.1
homines sapientissimos decet, negant posse fieri
ut cum grandine aliquis paciscatur et tempestates
munusculis redimat, quamuis munera et deos uincant.
Alteri suspicari ipsos aiunt esse in ipso sanguine 5
uim quandam potentem auertendae nubis ac repel-
lendae.
Sed quomodo in tam exiguo sanguine 2.1
potest esse uis tanta ut in altum penetret et illam
sentiant nubes? Quanto expeditius erat dicere:
mendacium et fabula est. At Cleonae<i> iudicia redde-
bant in illos quibus delegata erat cura prouidendae 5
tempestatis, quod neglegentia eorum uineae uapu-
lassent aut segetes procidissent. Et apud nos in XII
tabulis cauetur 'ne quis alienos fructus excantassit'.
Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi cantibus 3.1
imbres et repelli, quorum nihil posse fieri tam palam
est ut huius rei causa nullius philosophi schola
intranda sit.