| Vnam rem ad hoc adiciam et fauere te | 4b.8.1.1 |
| ac plaudere iuuabit. Aiunt niuem in ea parte aeris | |
| fieri quae prope terras est. Hanc enim plus habere | |
| caloris ex quattuor causis; una, quod omnis terrarum | |
| euaporatio, cum multum in se feruidi aridique habeat, | 5 |
| hoc est calidior quo recentior; altera, quod radii | |
| solis a terra resiliunt et in se recurrunt,—horum | |
| duplicatio proxima quaeque a terris calefacit, quae | |
| ideo plus habent teporis quia solem bis sentiunt;— | |
| tertia causa est quod magis superiora perflantur, | 10 |
| at quaecumque depressa sunt minus uentis uerbe- | |
| rantur. |