| Accedit his ratio Democriti: 'Omne corpus, | 4b.9.1.1 |
| quo solidius est, hoc calorem citius concipit, diutius | |
| seruat. Itaque si in sole posueris aeneum uas et | |
| uitreum, aeneo citius calor accedet, diutius hae- | |
| rebit.' Adicit deinde quare hoc existimet fieri. | 5 |
| 'His, inquit, corporibus quae duriora et pressiora | |
| sunt necesse est minora foramina esse et tenuiorem | |
| in singulis spiritum; sequitur ut, quemadmodum | |
| minora balnearia et minora miliaria citius calefiunt, | |
| sic haec foramina occulta et oculos effugientia et | 10 |
| celerius feruorem sentiant et propter easdem angus- | |
| tias, quicquid receperunt, tardius reddant.' | |
| Haec longe praeparata ad id perducunt de quo | |
| nunc quaeritur. |