| Omnis aer quo propior est terris, hoc crassior. | 4b.10.1.1 |
| Quemadmodum in aqua et in omni umore faex ima | |
| est, ita in aere spississima quaeque desidunt. Iam | |
| autem probatum est omnia, quo crassioris solidio- | |
| risque materiae sunt, hoc fidelius custodire calorem | 5 |
| receptum. Editior aer, quo longius a terrarum | |
| colluuie recessit, hoc sincerior puriorque est; itaque | |
| solem non retinet, sed uelut per inane transmittit; | |
| ideo minus calefit. |