| Contra quidam aiunt cacumina montium | 4b.11.1.1 |
| hoc calidiora esse debere quo propiora soli sunt. Qui | |
| mihi uidentur errare quod Apenninum et Alpes et | |
| alios notos ob eximiam altitudinem montes in tantum | |
| putant crescere ut illorum magnitudo sentire solis | 5 |
| uiciniam possit. | |
| Excelsa sunt ista, quamdiu nobis | 2.1 |
| comparantur; at uero, ubi ad uniuersum respexeris, | |
| manifesta est omnium humilitas; inter se uincuntur | |
| et uincunt. Ceterum in tantum nihil attollitur ut in | |
| collatione totius ulla sit uel maximis portio. Quod | 5 |
| nisi esset, non diceremus totum orbem terrarum | |
| pilam esse. | |
| Pilae proprietas est cum aequalitate | 3.1 |
| quadam rotunditas; aequalitatem autem hanc accipe | |
| quam uides in lusoria pila; non multum illi commis- | |
| surae et rimae earum nocent quo minus par sibi | |
| ab omni parte dicatur. Quomodo in hac pila nihil | 5 |
| illa interualla officiunt ad speciem rotundi, sic ne | |
| in uniuerso quidem orbe terrarum editi montes, | |
| quorum altitudo totius mundi collatione consumi- | |
| tur. | |
| Qui dicit altiorem montem, quia solem propius | 4.1 |
| excipiat, magis calere debere, idem dicere potest | |
| longiorem hominem citius quam pusillum debere | |
| calefieri et caput citius quam pedes. At quisquis | |
| mundum mensura sua aestimauerit et terram cogi- | 5 |
| tauerit tenere puncti locum, intelleget nihil in illa | |
| posse ita eminere ut caelestia magis sentiat, uelut | |
| in propinquum illis accesserit. | |
| Montes isti quos | 5.1 |
| suspicimus et uertices aeterna niue obsessi nihilo- | |
| minus in imo sunt; et propius quidem est a sole | |
| mons quam campus aut uallis, sed sic quomodo est | |
| pilus pilo crassior. Isto enim modo et arbor alia | 5 |
| magis quam alia dicetur uicina caelo. Quod est | |
| falsum, quia inter pusilla non potest magnum esse | |
| discrimen, nisi dum inter se comparantur. Vbi ad | |
| collationem immensi corporis uentum est, nihil | |
| interest quanto sit alterum altero maius, quia, | 10 |
| etiamsi magno discrimine, tamen minima uincuntur. |