| Rationem huius rei quaerunt. Alteri, ut | 4b.7.1.1 |
| homines sapientissimos decet, negant posse fieri | |
| ut cum grandine aliquis paciscatur et tempestates | |
| munusculis redimat, quamuis munera et deos uincant. | |
| Alteri suspicari ipsos aiunt esse in ipso sanguine | 5 |
| uim quandam potentem auertendae nubis ac repel- | |
| lendae. | |
| Sed quomodo in tam exiguo sanguine | 2.1 |
| potest esse uis tanta ut in altum penetret et illam | |
| sentiant nubes? Quanto expeditius erat dicere: | |
| mendacium et fabula est. At Cleonae<i> iudicia redde- | |
| bant in illos quibus delegata erat cura prouidendae | 5 |
| tempestatis, quod neglegentia eorum uineae uapu- | |
| lassent aut segetes procidissent. Et apud nos in XII | |
| tabulis cauetur 'ne quis alienos fructus excantassit'. | |
| Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi cantibus | 3.1 |
| imbres et repelli, quorum nihil posse fieri tam palam | |
| est ut huius rei causa nullius philosophi schola | |
| intranda sit. |