'Quid istas, inquis, ineptias, quibus litte-
|
4b.13.1.1
|
ratior est quisque, non melior, tam operose per-
|
|
sequeris? Quomodo fiant niues dicis, cum multo
|
|
magis ad nos dici a te pertineat quare emendae non
|
|
sint niues.' Iubes me tu cum luxuria litigare?
|
5
|
Cotidianum istud et sine effectu iurgium est. Liti-
|
|
gemus tamen, etiamsi superior futura est; pugnantes
|
|
ac reluctantes uincat.
|
|
Quid porro? Hanc ipsam
|
2.1
|
inspectionem naturae nihil iudicas ad id quod uis
|
|
conferre? Cum quaerimus quomodo nix fiat et
|
|
dicimus illam pruinae similem habere naturam,
|
|
plus illi spiritus quam aquae inesse, non putas
|
5
|
exprobrari illis, cum emere aquam turpe sit, si ne
|
|
aquam quidem emunt?
|
|
Nos uero quaeramus
|
3.1
|
potius quomodo fiant niues quam quomodo seruentur,
|
|
quoniam, non contenti uina diffundere, ueteraria
|
|
per sapores aetatesque disponere, inuenimus quo-
|
|
modo stiparemus niuem, ut ea aestatem euinceret
|
5
|
et contra anni feruorem defenderetur loci frigore.
|
|
Quid hac diligentia consecuti sumus? Nempe ut
|
|
gratuitam mercemur aquam. Nobis dolet quod
|
|
spiritum, quod solem emere non possumus, quod
|
|
hic aer etiam delicatis diuitibusque ex facili nec
|
10
|
emptus uenit. O quam nobis male est quod quic-
|
|
quam a rerum natura in medio relictum est!
|
|
Hoc
|
4.1
|
quod illa fluere et patere omnibus uoluit, cuius
|
|
haustum uitae publicum fecit, hoc quod tam homini
|
|
quam feris auibusque et inertissimis animalibus
|
|
in usum large ac beate profudit, contra se ingeniosa
|
5
|
luxuria redegit ad pretium, adeo nihil illi potest
|
|
placere nisi carum. Vnum hoc erat quod diuites in
|
|
aequum turbae deduceret, quo non possent ante-
|
|
cedere pauperrimum; illi cui diuitiae molestae sunt
|
|
excogitatum est quemadmodum etiam caperet aqua
|
10
|
luxuriam.
|
|
Vnde hoc peruentum sit ut nulla nobis aqua
|
5.1
|
satis frigida uideretur quae flueret dicam. Quamdiu
|
|
sanus et salubris cibi capax stomachus est imple-
|
|
turque, non premitur, naturalibus fomentis contentus
|
|
est; ubi, cotidianis cruditatibus perustus, non
|
5
|
temporis aestus, sed suos sentit, ubi ebrietas continua
|
|
uisceribus insedit et praecordia bile in quam uertitur
|
|
torret, aliquid necessario quaeritur quo aestus ille
|
|
frangatur qui ipsis aquis incalescit. Remediis inci-
|
|
tat<ur> uitium; itaque non aestate tantum, sed et
|
10
|
media hieme niuem causa pa<r>i bibunt.
|
|
Quae huius
|
6.1
|
rei causa est nisi intestinum malum et luxu corrupta
|
|
praecordia? Quibus nullum interuallum umquam
|
|
quo interquiescerent datum est, sed prandia cenis
|
|
usque in lucem perductis ingesta sunt, et distentos
|
5
|
copia ferculorum ac uarietate comessatio altius
|
|
mersit; deinde numquam intermissa intempe-
|
|
rantia quicquid <alimenti> decoxerat efferauit et in
|
|
desiderium semper noui rigoris accendit.
|
|
Itaque
|
7.1
|
quamuis cenationem uelis ac specularibus muniant
|
|
et igne multo doment hiemem, nihilominus stoma-
|
|
chus ille solutus et aestu suo languidus quaerit aliquid
|
|
quo erigatur. Nam sicut animo relictos stupentesque
|
5
|
frigida spargimus, ut ad sensum sui redeant, ita
|
|
uiscera istorum uitiis torpentia nihil sentiunt, nisi
|
|
frigore illa uehementiore perusseris.
|
|
Inde est,
|
8.1
|
inquam, quod ne niue quidem contenti sunt, sed
|
|
glaciem, uelut certior illi ex solido rigor sit, exqui-
|
|
runt ac saepe repetitis aquis diluunt. Quae non e
|
|
summo tollitur sed, ut uim maiorem habeat et perti-
|
5
|
nacius frigus, ex abdito effoditur. Itaque ne unum
|
|
quidem eius est pretium, sed habet institores aqua
|
|
et annonam, pro pudor! uariam.
|
|
Vnguentarios
|
9.1
|
Lacedaemonii urbe expulerunt et propere cedere
|
|
finibus suis iusserunt, quia oleum disperderent.
|
|
Quid illi fecissent, si uidissent reponendae niuis
|
|
officinas et tot iumenta portandae aquae deseruientia,
|
5
|
cuius colorem saporemque paleis quibus custodiunt
|
|
inquinant?
|
|
At, dii boni, quam facile est extinguere sitim
|
10.1
|
sanam! Sed quid sentire possunt emortuae fauces
|
|
et occallatae cibis ardentibus? Quemadmodum
|
|
nihil illis satis frigidum, sic nihil satis calidum est,
|
|
sed ardentes boletos et raptim indumento suo
|
5
|
mersatos demittunt paene fumantes, quos deinde
|
|
restinguant niuatis potionibus. Videbis, inquam,
|
|
quosdam graciles et palliolo focalique circumdatos.
|
|
pallentes et aegros non sorbere solum niuem sed
|
|
etiam esse et frusta eius in scyphos suos deicere,
|
10
|
ne tepescant inter ipsam bibendi moram.
|
|
Sitim
|
11.1
|
istam esse putas? Febris est, et quidem eo acrior
|
|
quod non tactu uenarum nec in cutem effuso calore
|
|
deprehenditur, sed cor ipsum excoquit. Luxuria
|
|
inuictum malum et ex molli fluidoque durum atque
|
5
|
patiens. Non intellegis omnia consuetudine uim
|
|
suam perdere? Itaque nix ista, in qua iam etiam
|
|
natatis, eo peruenit usu et cotidiana stomachi
|
|
seruitute ut aquae locum obtineat. Aliquid adhuc
|
|
quaerite illa frigidius, quia pro nihilo est familiaris
|
10
|
rigor.
|
|