| [LIBER QVINTVS] | |
| LIBER SECVNDVS | |
| DE VENTIS | |
| Ventus est fluens aer. Quidam ita definierunt: | 5.1.1.1 |
| uentus est aer fluens in unam partem. Haec defi- | |
| nitio uidetur diligentior, quia numquam aer tam | |
| immobilis est ut non in aliqua sit agitatione. Sic | |
| tranquillum mare dicitur, cum leuiter commouetur | 5 |
| nec in unam partem inclinatur; itaque si legeris | |
| cum placidum uentis staret mare, | |
| scito illud non stare, sed succuti leuiter, et dici tran- | |
| quillum, quia nec hoc nec illo impetum capiat. | |
| Idem | 2.1 |
| et de aere iudicandum est, non esse umquam immo- | |
| bilem, etiamsi quietus sit. Quod ex hoc intellegas | |
| licet: cum sol in aliquem clausum locum infusus est, | |
| uidemus corpuscula minima in aduersum ferri, | 5 |
| alia sursum, alia deorsum uarie concursantia. | |
| Ergo, | 3.1 |
| ut parum diligenter comprehendet quod uult qui | |
| dixerit: 'fluctus est maris agitatio', quia tran- | |
| quillum quoque agitatur, at ille abunde sibi cauerit | |
| cuius definitio haec fuerit: 'fluctus est maris in | 5 |
| unam partem agitatio', sic in hac quoque re quam | |
| cum maxime quaerimus non circumscribetur qui | |
| ita se gesserit ut dicat: 'uentus est fluens in unam | |
| partem aer', aut: 'aer fluens impetu', aut: 'uis | |
| aeris in unam partem euntis', aut: 'cursus aeris | 10 |
| aliquo concitatior'. | |
| Scio quid responderi pro altera | 4.1 |
| definitione possit: quid necesse est adicere te in | |
| unam partem? Vtique enim quod fluit in unam | |
| partem fluit; nemo aquam fluere dicit, si tantum | |
| intra se mouetur, sed si aliquo fertur; potest ergo | 5 |
| aliquid moueri et non fluere et e contrario non potest | |
| fluere nisi in unam partem. | |
| Sed siue haec breuitas | 5.1 |
| satis a calumnia tuta est, hac utamur; siue aliquis | |
| circumspectior est, uerbo non parcat cuius adiectio | |
| cauillationem omnem poterit excludere. Nunc ad | |
| ipsam rem accedamus, quoniam satis de formula | 5 |
| disputatum est. |