| Democritus ait, cum in angusto inani multa | 5.2.1.1 |
| sint corpuscula, quae ille atomos uocat, sequi uen- | |
| tum; at contra quietum et placidum aeris statum | |
| esse, cum in multo inani pauca sint corpuscula. | |
| Nam quemadmodum in foro aut uico, quamdiu | 5 |
| paucitas est, sine tumultu ambulatur, ubi turba | |
| in angustum concurrit, aliorum in alios incidentium | |
| rixa fit, sic in hoc quo circumdati sumus spatio, | |
| cum exiguum locum multa corpora impleuerint, | |
| necesse est alia aliis incidant et impellant ac repel- | 10 |
| lantur implicenturque et comprimantur. Ex quibus | |
| nascitur uentus, cum illa quae colluctabantur incu- | |
| buere et diu fluctuata ac dubia inclinauere se. At, | |
| ubi in magna laxitate corpora pauca uersantur, nec | |
| arietare possunt nec impelli. | 15 |