| Hoc falsum esse uel ex eo colligas licet | 5.3.1.1 |
| quod tunc minime uentus est cum aer nubilo grauis | |
| est; atqui tunc plurima corpora se in angustum | |
| contulerunt et inde est spissarum nubium grauitas. | |
| Adice nunc quod circa flumina et lacus frequens | 2.1 |
| nebula est artatis congestisque corporibus, nec | |
| tamen uentus est. Interdum uero tanta caligo effun- | |
| ditur ut conspectum in uicino stantium eripiat, | |
| quod non eueniret, nisi in paruum locum corpora | 5 |
| se multa compellerent. Atqui nullum tempus | |
| magis quam nebulosum caret uento. | |
| Adice nunc | 3.1 |
| quod e contrario euenit ut sol matutinum aera | |
| spissum et umidum ortu suo tenuet; tunc surgit | |
| aura, cum datum est laxamentum corporibus et sti- | |
| patio illorum ac turba resoluta est. | 5 |