| Quo modo ergo, inquis, uenti fiunt, quoniam | 5.4.1.1 |
| hoc negas fieri?—Non uno modo. Alias enim terra | |
| ipsa magnam uim aeris eicit et ex abdito spirat; | |
| alias, cum magna et continua ex imo euaporatio in | |
| altum egit quae emiserat, mutatio ipsa halitus mixti | 5 |
| in uentum uertitur. | |
| Illud enim nec ut credam | 2.1 |
| mihi persuaderi potest nec ut taceam: quomodo in | |
| nostris corporibus cibo fit inflatio,—quae non sine | |
| magna narium iniuria emittitur et uentrem interdum | |
| cum sono exonerat, interdum secretius,—sic | 5 |
| putant et hanc magnam rerum naturam alimenta | |
| mutantem emittere spiritum. Bene nobiscum agitur, | |
| cum quod <edit> semper concoquit; alioquin immun- | |
| dius aliquid timeremus. | |
| Numquid ergo hoc uerius | 3.1 |
| est dicere multa ex omni parte terrarum et assidua | |
| ferri corpuscula? Quae cum coaceruata sunt, deinde | |
| extenuari sole coeperunt, quia omne quod in an- | |
| gusto dilatatur spatium maius desiderat, uentus | 5 |
| existit. |