| Quid ergo? Hanc solam esse causam uenti | 5.5.1.1 |
| existimo, aquarum terrarumque euaporationes; ex | |
| his grauitatem aeris fieri, deinde solui impetum, cum | |
| quae densa steterant, ut est necesse, extenuata | |
| nituntur in ampliorem locum? Ego uero et hanc | 5 |
| iudico. Ceterum illa est longe ualentior ueriorque, | |
| habere aera naturalem uim mouendi se, nec aliunde | |
| concipere, sed inesse illi, ut aliarum rerum, ita huius | |
| potentiam. | |
| An hoc existimas nobis quidem datas | 2.1 |
| uires quibus nos moueremus, aera autem relictum | |
| inertem et inagitabilem esse, cum aqua motum suum | |
| habeat etiam uentis quiescentibus? Nec enim aliter | |
| animalia ederet; muscum quoque innasci aquis et | 5 |
| herbosa quaedam uidemus summo innatantia; est | |
| ergo aliquid in aqua uitale. |