| De aqua dico; ignis, qui omnia consumit, | 5.6.1.1 |
| quaedam creat et, quod uideri non potest simile ueri, | |
| tamen uerum est animalia igne generari. Habet ergo | |
| aliquam uim talem aer et ideo modo spissat se | |
| modo expandit et purgat et alias contrahit diducit | 5 |
| ac differt. Hoc ergo interest inter aera et uentum | |
| quod inter lacum et flumen. | |
| Aliquando per se ipse sol causa uenti est fundens | |
| rigentem aera et ex denso coactoque explicans. |