| 'Quid istas, inquis, ineptias, quibus litte- | 4b.13.1.1 |
| ratior est quisque, non melior, tam operose per- | |
| sequeris? Quomodo fiant niues dicis, cum multo | |
| magis ad nos dici a te pertineat quare emendae non | |
| sint niues.' Iubes me tu cum luxuria litigare? | 5 |
| Cotidianum istud et sine effectu iurgium est. Liti- | |
| gemus tamen, etiamsi superior futura est; pugnantes | |
| ac reluctantes uincat. | |
| Quid porro? Hanc ipsam | 2.1 |
| inspectionem naturae nihil iudicas ad id quod uis | |
| conferre? Cum quaerimus quomodo nix fiat et | |
| dicimus illam pruinae similem habere naturam, | |
| plus illi spiritus quam aquae inesse, non putas | 5 |
| exprobrari illis, cum emere aquam turpe sit, si ne | |
| aquam quidem emunt? | |
| Nos uero quaeramus | 3.1 |
| potius quomodo fiant niues quam quomodo seruentur, | |
| quoniam, non contenti uina diffundere, ueteraria | |
| per sapores aetatesque disponere, inuenimus quo- | |
| modo stiparemus niuem, ut ea aestatem euinceret | 5 |
| et contra anni feruorem defenderetur loci frigore. | |
| Quid hac diligentia consecuti sumus? Nempe ut | |
| gratuitam mercemur aquam. Nobis dolet quod | |
| spiritum, quod solem emere non possumus, quod | |
| hic aer etiam delicatis diuitibusque ex facili nec | 10 |
| emptus uenit. O quam nobis male est quod quic- | |
| quam a rerum natura in medio relictum est! | |
| Hoc | 4.1 |
| quod illa fluere et patere omnibus uoluit, cuius | |
| haustum uitae publicum fecit, hoc quod tam homini | |
| quam feris auibusque et inertissimis animalibus | |
| in usum large ac beate profudit, contra se ingeniosa | 5 |
| luxuria redegit ad pretium, adeo nihil illi potest | |
| placere nisi carum. Vnum hoc erat quod diuites in | |
| aequum turbae deduceret, quo non possent ante- | |
| cedere pauperrimum; illi cui diuitiae molestae sunt | |
| excogitatum est quemadmodum etiam caperet aqua | 10 |
| luxuriam. | |
| Vnde hoc peruentum sit ut nulla nobis aqua | 5.1 |
| satis frigida uideretur quae flueret dicam. Quamdiu | |
| sanus et salubris cibi capax stomachus est imple- | |
| turque, non premitur, naturalibus fomentis contentus | |
| est; ubi, cotidianis cruditatibus perustus, non | 5 |
| temporis aestus, sed suos sentit, ubi ebrietas continua | |
| uisceribus insedit et praecordia bile in quam uertitur | |
| torret, aliquid necessario quaeritur quo aestus ille | |
| frangatur qui ipsis aquis incalescit. Remediis inci- | |
| tat<ur> uitium; itaque non aestate tantum, sed et | 10 |
| media hieme niuem causa pa<r>i bibunt. | |
| Quae huius | 6.1 |
| rei causa est nisi intestinum malum et luxu corrupta | |
| praecordia? Quibus nullum interuallum umquam | |
| quo interquiescerent datum est, sed prandia cenis | |
| usque in lucem perductis ingesta sunt, et distentos | 5 |
| copia ferculorum ac uarietate comessatio altius | |
| mersit; deinde numquam intermissa intempe- | |
| rantia quicquid <alimenti> decoxerat efferauit et in | |
| desiderium semper noui rigoris accendit. | |
| Itaque | 7.1 |
| quamuis cenationem uelis ac specularibus muniant | |
| et igne multo doment hiemem, nihilominus stoma- | |
| chus ille solutus et aestu suo languidus quaerit aliquid | |
| quo erigatur. Nam sicut animo relictos stupentesque | 5 |
| frigida spargimus, ut ad sensum sui redeant, ita | |
| uiscera istorum uitiis torpentia nihil sentiunt, nisi | |
| frigore illa uehementiore perusseris. | |
| Inde est, | 8.1 |
| inquam, quod ne niue quidem contenti sunt, sed | |
| glaciem, uelut certior illi ex solido rigor sit, exqui- | |
| runt ac saepe repetitis aquis diluunt. Quae non e | |
| summo tollitur sed, ut uim maiorem habeat et perti- | 5 |
| nacius frigus, ex abdito effoditur. Itaque ne unum | |
| quidem eius est pretium, sed habet institores aqua | |
| et annonam, pro pudor! uariam. | |
| Vnguentarios | 9.1 |
| Lacedaemonii urbe expulerunt et propere cedere | |
| finibus suis iusserunt, quia oleum disperderent. | |
| Quid illi fecissent, si uidissent reponendae niuis | |
| officinas et tot iumenta portandae aquae deseruientia, | 5 |
| cuius colorem saporemque paleis quibus custodiunt | |
| inquinant? | |
| At, dii boni, quam facile est extinguere sitim | 10.1 |
| sanam! Sed quid sentire possunt emortuae fauces | |
| et occallatae cibis ardentibus? Quemadmodum | |
| nihil illis satis frigidum, sic nihil satis calidum est, | |
| sed ardentes boletos et raptim indumento suo | 5 |
| mersatos demittunt paene fumantes, quos deinde | |
| restinguant niuatis potionibus. Videbis, inquam, | |
| quosdam graciles et palliolo focalique circumdatos. | |
| pallentes et aegros non sorbere solum niuem sed | |
| etiam esse et frusta eius in scyphos suos deicere, | 10 |
| ne tepescant inter ipsam bibendi moram. | |
| Sitim | 11.1 |
| istam esse putas? Febris est, et quidem eo acrior | |
| quod non tactu uenarum nec in cutem effuso calore | |
| deprehenditur, sed cor ipsum excoquit. Luxuria | |
| inuictum malum et ex molli fluidoque durum atque | 5 |
| patiens. Non intellegis omnia consuetudine uim | |
| suam perdere? Itaque nix ista, in qua iam etiam | |
| natatis, eo peruenit usu et cotidiana stomachi | |
| seruitute ut aquae locum obtineat. Aliquid adhuc | |
| quaerite illa frigidius, quia pro nihilo est familiaris | 10 |
| rigor. |