| Quomodo ergo talis flatus concipitur quem | 5.8.1.1 |
| Graeci ἐγκολπίαν uocant? Quicquid ex se paludes | |
| et flumina remittunt,—id autem et multum est | |
| et assiduum,—per diem solis alimentum est, nocte | |
| non exhauritur et montibus inclusum in unam | 5 |
| regionem colligitur. Cum illam impleuit et iam se | |
| non capit, exprimitur aliquo et in unam partem | |
| procedit; hic uentus est. Itaque eo incumbit quo | |
| liberior exitus inuitat et loci laxitas, in quam coacer- | |
| uata decurrant. | 10 |
| Huius rei argumentum est quod | 2.1 |
| prima noctis parte non spirat; incipit enim fieri | |
| illa collectio, quae circa lucem iam plena est; onerata | |
| quaerit quo defluat et eo potissimum exit ubi plu- | |
| rimum uacui est et magna ac patens area. Adicit | 5 |
| autem ei stimulos ortus solis feriens gelidum aera. | |
| Nam, etiam antequam appareat, lumine ipso ualet | |
| et nondum quidem radiis aera impellit, iam tamen | |
| lacessit et irritat luce praemissa; | |
| nam, cum ipse | 3.1 |
| processit, alia superius rapiuntur, alia diffunduntur | |
| tepore. Ideo non ultra matutinum illis datur fluere; | |
| omnis illorum uis conspectu solis extinguitur. Etiamsi | |
| uiolentiores flauere, circa medium tamen diem relan- | 5 |
| guescunt nec unquam usque in meridiem aura pro- | |
| ducitur; alia autem <alia> imbecillior ac breuior | |
| est, prout ualentioribus minoribusue collecta causis | |
| est. |