| Quare tamen tales uenti uere et aestate uali- | 5.9.1.1 |
| diores sunt?—leuissimi enim cetera parte anni nec | |
| qui uela impleant surgunt.—Quia uer aquosum | |
| est ex plu<uiali>bus aquis locisque ob umidam caeli | |
| naturam saturis et redundantibus maior euaporatio | 5 |
| est. | |
| At quare aestate aeque profunditur? Quia | 2.1 |
| post occasum solis remanet diurnus calor et magna | |
| noctis parte perdurat. Qui euocat exeuntia ac uehe- | |
| mentius trahit quicquid ex his sponte reddi solet, | |
| deinde non tantum habet uirium ut quod euocauit | 5 |
| absumat; ob hoc diutius corpuscula emanare solita | |
| et efflari terra ex se atque umo<r e>mittit. | |
| Facit | 3.1 |
| autem uentum ortus non calore tantum sed etiam | |
| ictu; lux enim, ut dixi, quae solem antecedit, nondum | |
| aera calefacit sed percutit tantum; percussus autem | |
| in latus cedit. Quamquam ego ne illud quidem | 5 |
| concesserim lucem ipsam sine calore esse, cum ex | |
| calore sit. | |
| Non habet forsitan tantum teporis | 4.1 |
| quantum tactu appareat, opus tamen suum facit et | |
| densa diducit ac tenuat; pr<op>terea loca quae aliqua | |
| iniquitate naturae ita clausa sunt ut solem accipere | |
| non possint illa quoque nubila et tristi luce cale- | 5 |
| fiunt et per diem minus quam noctibus rigent. | |
| Etiamnunc natura calor omnis abigit nebulas et | 5.1 |
| a se repellit; ergo sol quoque idem facit. Et ideo, | |
| ut quibusdam uidetur, inde flatus est unde sol. |