| Hoc falsum esse ex eo apparet quod aura in | 5.10.1.1 |
| omnem partem uehit et contra ortum plenis uelis | |
| nauigatur; quod non eueniret, si semper uentus | |
| ferretur a sole. | |
| Etesiae quoque, qui in argumentum a quibusdam | 5 |
| aduocantur, non nimis propositum adiuuant. Dicam | 2.1 |
| primum quid illis placeat, deinde cur displiceat | |
| mihi. Etesiae, inquiunt, hieme non sunt, quia breuis- | |
| simis diebus sol desinit, priusquam frigus euin- | |
| catur; itaque niues et ponuntur et durant. Aestate | 5 |
| incipiunt flare, cum et longius extenditur dies et | |
| recti in nos radii diriguntur. | |
| Veri ergo simile est | 3.1 |
| concussas calore magno niues plus umidi efflare, | |
| item terras exoneratas niue retectasque spirare | |
| liberius; ita plura ex septemtrionali parte caeli | |
| corpora exire et in haec loca quae sunt summissiora | 5 |
| ac tepidiora deferri; sic impetum etesias sumere. | |
| Et ob hoc a solstitio illis initium est,—ultraque | 4.1 |
| ortum Caniculae non ualent,—quia iam multum | |
| e frigida caeli parte in hanc egestum est ac sol mutato | |
| cursu in nostram rectior tendi<t> et alteram partem | |
| aeris attrahit, alteram uero impellit. Sic ille ete- | 5 |
| siarum flatus aestatem frangit et a mensium feruen- | |
| tissimorum grauitate defendit. |