| Nunc, quod promisi, dicendum est quare | 5.11.1.1 |
| etesiae nos non adiuuent nec quicquam huic con- | |
| ferant causae. Dicimus ante lucem auram incitari; | |
| eandem subsidere, cum illam sol attigit. Atqui ete- | |
| siae ob hoc somniculosi a nautis et delicati uocantur | 5 |
| quod, ut ait Gallio, 'mane nesciunt surgere'. Eo | |
| tempore fere incipiunt prodire quo ne pertinax | |
| quidem aura est. Quod non accideret, si ut auram | |
| ita illos comminueret sol. | |
| Adice nunc quod, si | 2.1 |
| causa illis flatus ess<et> spatium diei ac longitudo, et | |
| ante solstitium flarent, cum longissimi dies sunt | |
| et cum maxime niues tabescunt. Iulio enim mense | |
| iam despoliata sunt omnia aut certe admodum | 5 |
| pauca iacent adhuc sub niue. |