| Sunt quaedam genera uentorum quae | 5.12.1.1 |
| ruptae nubes et in pronum solutae emittunt; hos | |
| Graeci uentos ἐκνεφίας uocant. Qui hoc, ut puto, | |
| modo fiunt. Cum magna inaequalitas ac dissimi- | |
| litudo corporum quae uapor terrenus emittit in | 5 |
| sublime eat et alia ex his corporibus sicca sint, alia | |
| umida, ex tanta discordia corporum inter se pugnan- | |
| tium, cum in unum conglobata sunt, uerisimile est | |
| quasdam cauas effici nubes et interualla inter illas | |
| relinqui fistulosa et in modum tibiae angusta. | 10 |
| His | 2.1 |
| interuallis tenuis includitur spiritus, qui maius | |
| desiderat spatium, cum euerberatus cursu parum | |
| libero incaluit et ob hoc amplior fit, scinditque cin- | |
| gentia et erumpit in uentum, qui fere procellosus | 5 |
| est, quia superne demittitur, et in nos cadit uehemens | |
| et acer, quia non fusus nec per apertum uenit sed | |
| laborat et iter sibi ui ac pugna parat. Hic fere breuis | |
| flatus est, quia receptacula nubium per quae fere- | |
| batur ac munimenta perrumpit; ideo tumultuosus | 10 |
| uenit, aliquando non sine igne ac sono caeli. | |
| Hi | 3.1 |
| uenti multo maiores diuturnioresque sunt, si alios | |
| quoque flatus ex eadem causa ruentes in se abstu- | |
| lerunt et in unum confluxere plures. Sicut torrentes | |
| modicae magnitudinis <s>unt, quamdiu separat<i>s suus | 5 |
| cursus est; cum uero plures in se aquas conuerterunt, | |
| fluminum iustorum ac perennium magnitudinem | |
| excedunt, | |
| idem credibile est fieri et in procellis | 4.1 |
| ut breues sint, quamdiu singulae sunt; ubi uero | |
| sociauere uires et ex pluribus caeli partibus elisus | |
| spiritus eodem se contulit, et impetus illis accedit | |
| et mora. | 5 |
| Facit ergo uentum resoluta nubes, quae | 5.1 |
| pluribus modis soluitur: nonnumquam congloba- | |
| tionem illam spiritus rumpit, nonnumquam inclusi | |
| et in exitum nitentis luctatio, nonnumquam calor, | |
| quem modo sol facit, modo ipsa arietatio magnorum- | 5 |
| que inter se corporum attritus. |