| Hoc loco, si tibi uidetur, quaeri potest | 5.13.1.1 |
| cur turbo fiat. Euenire in fluminibus solet ut, quam- | |
| diu sine impedimento feruntur, simplex et rectum | |
| illis iter sit; ubi incurrerunt in aliquod saxum ad | |
| latus ripae prominens, retorqueantur et in orbem | 5 |
| aquas sine exitu flectant, ita ut circumlata in se | |
| sorbeantur et uerticem efficiant. | |
| Sic uentus, quam- | 2.1 |
| diu nihil obstitit, uires suas effundit; ubi aliquo pro- | |
| montorio repercussus est aut locorum coeuntium | |
| in canalem deuexum tenuemque collectus, saepius | |
| in se uolutatur similemque illis quas diximus conuerti | 5 |
| aquis facit uerticem. | |
| Hic uentus circumactus et | 3.1 |
| eundem ambiens locum ac se ipsa uertigine conci- | |
| tans turbo est. Qui si pugnacior est ac diutius uolu- | |
| tatus, inflammatur et efficit quem πρηστῆρα Graeci | |
| uocant; hic est igneus turbo. <Sic> fere omnia pericula | 5 |
| uenti erupti de nubibus produnt, quibus armamenta | |
| rapiantur et totae naues in sublime tollantur. | |
| Etiamnunc quidam uenti diuersos ex se gene- | 4.1 |
| rant et impulsum aera in alias quoque partes quam | |
| in quas ipsi inclinauere dispergunt. Illud quoque | |
| dicam quod mihi occurrit. Quemadmodum stillicidia, | |
| quamuis iam inclinent se et labantur, nondum | 5 |
| tamen effecere lapsum, sed ubi plura coiere et turba | |
| uires dedit, tunc fluere et ire dicuntur, sic, quamdiu | |
| leues sunt aeris motus agitati pluribus locis, nondum | |
| uentus est; tunc esse incipit, cum omnes illos miscuit | |
| et in unum impetum contulit. Spiritum a uento modus | 10 |
| separat; uehementior enim spiritus uentus est, | |
| inuicem spiritus leniter fluens aer. |