| Repetam nunc quod in primo dixeram | 5.14.1.1 |
| edi e specu uentos recessuque interiore terrarum. | |
| Non tota solido contextu terra in imum usque | |
| fundatur, sed multis partibus caua et | |
| caecis suspensa latebris, | 5 |
| <aliubi aquis plena>, aliubi habet inania sine umore. | |
| Ibi etiamsi nulla lux discrimen aeris monstrat, | 2.1 |
| dicam tamen nubes nebulasque in obscuro consis- | |
| tere. Nam ne haec quidem supra terras, quia uidentur, | |
| sunt, sed, quia sunt, uidentur; illic quoque nihilo | |
| minus ob id sunt quod non uidentur flumina. Illic | 5 |
| scias licet nostris paria sublabi, alia leniter ducta, | |
| alia in confragosis locis praecipitando sonantia. | |
| Quid ergo? Non illud aeque dabis esse aliquos et sub | |
| terra lacus et quasdam aquas sine exitu stagnare? | |
| Quae si ita sunt, necesse est et illud aera onerari | 3.1 |
| oneratumque incumbere et uentum propulsu suo | |
| concitare. Et ex illis ergo subterraneis nubibus | |
| sciemus nutriri inter obscura flatus, cum tantum | |
| uirium fecerint quanto aut terrae obstantiam aufe- | 5 |
| rant aut aliquod apertum ad hos efflatus iter occu- | |
| pent et per hanc cauernam in nostras sedes effe- | |
| rantur. | |
| Illud uero manifestum est magnam esse | 4.1 |
| sub terris uim sulphuris et aliorum non minus ignem | |
| alentium. Per haec loca cum se exitum quaerens | |
| spiritus torsit, accendat flammam ipso affrictu | |
| necesse est, deinde, flammis latius fusis, etiam si | 5 |
| quid ignaui aeris erat, extenuatum moueri et uiam | |
| cum fremitu uasto atque impetu quaerere. Sed | |
| haec diligentius persequar, cum quaeram de motibus | |
| terrae. |