Nunc mihi permitte narrare fabulam. Ascle- 5.15.1.1
piodotus auctor est demissos quam plurimos a
Philippo in metallum antiquum olim destitutum,
ut explorarent quae ubertas eius esset, quis status,
an aliquid futuris reliquisset uetus auaritia; descen- 5
disse illos cum multo lumine et multos duraturo
dies, deinde longa uia fatigatos uidisse flumina ingen-
tia et conceptus aquarum inertium uastos, pares
nostris nec compressos quidem terra supereminente
sed liberae laxitatis, non sine horrore uisos. 10
Cum 2.1
magna hoc legi uoluptate. Intellexi enim saeculum
nostrum non nouis uitiis sed iam inde antiquitus
traditis laborare, nec nostra aetate primum auari-
tiam uenas terrarum lapidumque rimatam in tenebris 5
male abstrusa quaesisse: illi maiores nostri, quos
celebramus laudibus, quibus dissimiles esse nos
querimur, spe ducti montes ceciderunt et supra
lucrum sub ruina steterunt.
Ante Philippum Mace- 3.1
donum rege<m> fuere qui pecuniam in altissimis usque
latebris sequerentur et recto spiritu liberoque in
illos se demitterent specus in quos nullum perueniret
noctium dierumque discrimen. A tergo lucem relin- 5
quere quae tanta spes fuit? quae tanta necessitas
hominem ad sidera erectum incuruauit et defodit
et in fundum telluris intimae mersit, ut erueret aurum
non minore periculo quaerendum quam possiden-
dum? 10
Propter hoc cuniculos egit et circa praedam 4.1
lutulentam incertamque reptauit oblitus dierum,
oblitus rerum naturae melioris, a qua se auertit.
Vlli ergo mortuo terra tam grauis est quam istis
supra quos auaritia ingens terrarum pondus iniecit, 5
quibus abstulit caelum, quos in imo, ubi illud malum
uirus latitat, infodit? Illo descendere ausi sunt
ubi nouam rerum positionem, terrarum pendentium
habitus uentosque per caecum inanes experirentur
et aquarum nulli fluentium horridos fontes et alteram 10
perpetuamque noctem; deinde, cum ista fecerunt,
inferos metuunt!