| Sed ut ad id de quo agitur reuertar, uenti | 5.16.1.1 |
| quattuor sunt, in ortum, occasum, meridiem septem- | |
| trionemque diuisi; ceteri, quos uariis nominibus | |
| appellamus, his applicantur. | |
| Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit | 5 |
| Persidaque et radiis iuga subdita matutinis. | |
| Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt | |
| Proxima sunt zephyris. Scythiam septemque triones | |
| Horrifer inuasit boreas. Contraria tellus | |
| Nubibus assiduis pluuioque madescit ab austro. | 10 |
| Vel, si breuius illos complecti mauis, in unam | 2.1 |
| tempestatem, quod fieri nullo modo potest, con- | |
| gregentur: | |
| Una eurusque notusque ruunt creberque procellis | |
| Africus | 5 |
| et, qui locum in illa rixa non habuit, aquilo. | |
| Quidam illos duodecim faciunt. Quattuor enim | 3.1 |
| caeli partes in ternas diuidunt et singulis uentis | |
| binos subpraefectos dant. Hac arte Varro, uir dili- | |
| gens, illos ordinat, nec sine causa. Non enim eodem | |
| semper loco sol oritur aut occidit, sed alius est ortus | 5 |
| occasusque aequinoctialis,—bis autem aequinoc- | |
| tium est,—alius solstitialis, alius hibernus. | |
| Qui | 4.1 |
| surgit ab oriente aequinoctiali, subsolanus apud nos | |
| dicitur, Graeci illum ἀφηλιώτην uocant. Ab oriente | |
| hiberno eurus exit, quem nostri uocauere uulturnum, | |
| —<T.> Liuius hoc illum nomine appellat in illa pugna | 5 |
| Romanis parum prospera in qua Hannibal et contra | |
| solem orientem exercitum nostrum et contra uentum | |
| constitu<t>um uenti adiutorio ac fulgoris praestringentis | |
| oculos hostium uicit; Varro quoque hoc nomen | |
| usurpat,—sed et eurus iam ciuitate donatus est | 10 |
| et nostro sermoni non tamquam alienus interuenit. | |
| Ab oriente solstitiali excitatum καικίαν Graeci | |
| appellant; apud nos sine nomine est. | |
| Aequi- | 5.1 |
| noctialis occidens fauonium mittit, quem zephyrum | |
| esse dicent tibi etiam qui graece nesciunt loqui. A | |
| solstitiali occidente corus uenit, qui apud quosdam | |
| <a>rg<e>stes dicitur,—mihi non uidetur, quia cori | 5 |
| uiolenta uis est et in unam partem rapax, argestes | |
| fere mollis est et tam euntibus communis quam | |
| redeuntibus;—ab occidente hiberno africus furi- | |
| bundus et ruens; apud Graecos λίψ dicitur. | |
| A | 6.1 |
| septemtrionali latere summus est aquilo, medius | |
| septemtrio, imus θρασκίας; huic deest apud nos | |
| uocabulum. A meridiano axe εὐρόνοτος est; deinde | |
| νότος, latine auster; deinde λευκόνοτος, qui apud nos | 5 |
| sine nomine est. |