| Placet autem duodecim uentos esse, non | 5.17.1.1 |
| quia ubique tot s<u>nt,—quosdam enim inclinatio | |
| terrarum excludit,—sed quia plures nusquam sunt. | |
| Sic casus sex dicimus, non quia omne nomen sex | |
| recipit, sed quia nullum plures quam sex. | 5 |
| Qui | 2.1 |
| duodecim uentos esse dixerunt, hoc secuti sunt | |
| totidem uentorum esse quot caeli discrimina. Caelum | |
| autem diuiditur in circulos quinque, qui per mundi | |
| cardines eunt: est septemtrionalis, est solstitialis, | 5 |
| est aequinoctialis, est brumalis, est contrarius | |
| septemtrionali. His sextus accedit, qui superiorem | |
| partem mundi ab inferiore secernit; ut scis enim, | |
| dimidia pars mundi semper supra, dimidia infra est. | |
| Hanc lineam, quae inter aperta et occulta est, id | 3.1 |
| est hunc circulum Graeci ὁρίζοντα uocant, nostri | |
| finitorem esse dixerunt, alii finientem. Adiciendus | |
| est adhuc meridianus circulus, qui ὁρίζοντα rectis | |
| angulis secat. Ex his quidam circuli in transuersa | 5 |
| currunt et alios interuentu suo scindunt. Necesse est | |
| autem tot aeris discrimina esse quot partes. | |
| Ergo | 4.1 |
| ὁρίζων, siue finiens circulus, quinque illos orbes quos | |
| modo dixi fieri scindit et efficit decem partes, quinque | |
| ab ortu, quinque ab occasu. Meridianus circulus, qui | |
| in ὁρίζοντα incurrit, regiones duas adicit. Sic duodecim | 5 |
| aer discrimina accipit et totidem facit uentos. | |
| Quidam sunt quorundam locorum proprii, | 5.1 |
| qui non transmittunt, sed in proximum ferunt; non | |
| est illis a latere uniuersi mundi impetus. Atabulus | |
| Apuliam infestat, Calabriam iapyx, Athenas sciron, | |
| Pamphyliam <cr>ageus, Galliam circius, cui aedificia | 5 |
| quassanti tamen incolae gratias agunt, tamquam | |
| salubritatem caeli sui debeant ei,—diuus certe | |
| Augustus templum illi, cum in Gallia moraretur, | |
| et uouit et fecit.—Infinitum est, si singulos uelim | |
| persequi; nulla enim propemodum regio est quae | 10 |
| non habeat aliquem flatum ex se nascentem et circa | |
| se cadentem. |