| Inter cetera itaque prouidentiae opera | 5.18.1.1 |
| hoc quoque aliquis ut dignum admiratione su- | |
| spexerit. Non enim ex una causa uentos aut inuenit | |
| aut per diuersa disposuit, sed primum ut aera non | |
| sinerent pigrescere, sed assidua uexatione utilem | 5 |
| redderent uitalemque tracturis; | |
| deinde ut imbres | 2.1 |
| terris subministrarent idemque nimios compescerent. | |
| Nam modo adducunt nubes, modo deducunt, ut | |
| per totum orbem pluuiae diuidi possint. In Italiam | |
| auster impellit; aquilo in Africam reicit; etesiae | 5 |
| non patiuntur apud nos nubes consistere; idem | |
| totam Indiam et Aethiopiam continuis per id tempus | |
| aquis irrigant. | |
| Quid quod fruges percipi non | 3.1 |
| possent, nisi flatu superuacua et mixta seruandis | |
| uentilarentur, nisi esset quod segetem excitaret et | |
| latentem frugem ruptis uelamentis suis,—folli- | |
| culos agricolae uocant,—adaperiret? | 5 |
| Quid quod | 4.1 |
| omnibus inter se populis commercium dedit et gentes | |
| dissipatas locis miscuit? Ingens naturae beneficium, | |
| si illud in iniuriam suam non uertat hominum furor! | |
| Nunc, quod de Caesare maior<e> uulgo dictatum est | 5 |
| et a Tito Liuio positum in incerto esse utrum illum | |
| magis nasci an non nasci reipublicae profuerit, dici | |
| etiam de uentis potest; adeo quicquid ex illis utile | |
| et necessarium est non potest his repensari quae in | |
| perniciem suam generis humani dementia excogitat. | 10 |
| Sed non ideo non sunt ista natura bona, si uitio | 5.1 |
| male utentium nocent. Non in hoc prouidentia ac | |
| dispositor ille mundi deus aera uentis exercendum | |
| dedit et illos ab omni parte ne quid esset situ squa- | |
| lidum effudit, ut nos classes partem freti occupaturas | 5 |
| compleremus milite armato et hostem in mari aut | |
| post mare quaereremus. | |
| Quae nos dementia exagitat | 6.1 |
| et in mutuum componit exitium? Vela uentis damus | |
| bellum petituri et periclitamur periculi causa; | |
| incertam fortunam experimur, uim tempestatum | |
| nulla ope humana superabilem et mortem sine spe | 5 |
| sepulturae. | |
| Non erat tanti, si ad pacem per ista | 7.1 |
| ueheremur; nunc, cum euaserimus tot scopulos | |
| latentes et insidias uadosi maris, cum effugerimus | |
| procellosos desuper montes, per quos praeceps in | |
| nauigantes uentus impingitur, cum inuolutos nubilo | 5 |
| dies et nimbis ac tonitribus horridas noctes, cum | |
| turbinibus diuulsa nauigia, quis erit huius laboris | |
| ac metus fructus, quis nos fessos tot malis portus | |
| excipiet? Bellum scilicet et obuius in litore hostis | |
| et trucidandae gentes tracturaeque magna ex parte | 10 |
| uictorem et antiquarum urbium flamma. | |
| Quid in | 8.1 |
| arma cogimus populos? Quid exercitus scribimus | |
| directuros aciem in mediis fluctibus? Quid maria | |
| inquietamus? Parum uidelicet ad mortes nostras | |
| terra late patet; nimis delicate fortuna nos tractat; | 5 |
| nimis dura dedit nobis corpora, felicem ualetudinem; | |
| non depopulatur nos casus incurrens; emetiri cuique | |
| annos suos ex commodo licet et ad senectutem decur- | |
| rere! Itaque eamus in pelagus et uocemus in nos | |
| fata cessantia. | 10 |
| Miseri, quid quaeritis mortem, quae ubique | 9.1 |
| superest? Petet illa uos et ex lectulo. Sed inno- | |
| centes petat! Occupabit uos in uestra domo. Sed | |
| occupet nullum molientes malum! Hoc uero quid | |
| aliud quis dixerit quam insaniam, circumferre peri- | 5 |
| cula et ruere in ignotos, iratum sine iniuria occur- | |
| rentia deuastantem, ac ferarum more occidere quem | |
| non oderis? Illis tamen in ultionem aut ex fame | |
| morsus est; nos sine ulla parsimonia nostri alienique | |
| sanguinis mouemus manum et nauigia deducimus, | 10 |
| salutem committimus fluctibus, secundos optamus | |
| uentos, quorum felicitas est ad bella perferri. | |
| Quousque nos mala nostra rapuerunt? Parum est | 10.1 |
| intra orbem suum furere. Sic Persarum rex stoli- | |
| dissimus in Graeciam tra<iciet>, quam exercitus non | |
| uincet, cum impleuerit. Sic Alexander ulterior Bactris | |
| et Indis uolet quaeretque quid sit ultra magnum | 5 |
| mare et indignabitur esse aliquid ultimum sibi. | |
| Sic Crassum auaritia Parthis dabit; non horrebit | |
| reuocantis diras tribuni, non tempestates longissimi | |
| maris, non circa Euphratem praesaga fulmina et | |
| deos resistentes: per hominum et deorum iras ad | 10 |
| aurum ibitur. | |
| Ergo non immerito quis dixerit rerum naturam | 11.1 |
| melius acturam fuisse nobiscum, si uentos flare | |
| uetuisset et inhibito discursu furentium in sua | |
| quemque terra stare iussisset. Si nihil aliud, certe | |
| suo quisque tantum ac suorum malo nasceretur. | 5 |
| Nunc parum mihi domestica, externis quoque labo- | |
| randum est. | |
| Nulla terra tam longe remota est | 12.1 |
| quae non emittere aliquod suum malum possit. | |
| Vnde scio an nunc aliquis magnae gentis in abdito | |
| dominus, fortunae indulgentia tumens, non conti- | |
| neat intra terminos arma, an paret classes ignota | 5 |
| moliens? Vnde scio hic mihi an ille uentus bellum | |
| inueh<a>t? Magna pars erat pacis humanae maria | |
| praecludi. | |
| Non tamen, ut paulo ante dicebam, queri | 13.1 |
| possumus de auctore nostri deo, si beneficia eius | |
| corr<u>pimus et ut essent contraria ef<fe>cimus. Dedit | |
| ille uentos ad custodiendam caeli terrarumque | |
| temperiem, ad euocandas supprimendasque aquas, | 5 |
| ad alendos satorum atque arborum fructus, quos ad | |
| maturitatem, cum aliis causis, adducit ipsa iactatio | |
| attrahens cibum in summa et ne torpeant permouens. | |
| Dedit uentos ad ulteriora noscenda. Fuisset enim | 14.1 |
| imperitum animal et sine magna experientia rerum | |
| homo, si circumscriberetur natalis soli fine. Dedit | |
| uentos, ut commoda cuiusque regionis fierent com- | |
| munia, non ut legiones equitemque gestarent nec | 5 |
| ut perniciosa gentium arma transueherent. | |
| Si | 15.1 |
| beneficia naturae utentium prauitate perpendimus, | |
| nihil non nostro malo accepimus. Cui uidere expedit? | |
| cui loqui? cui non uita tormentum est? Nihil inuenies | |
| tam manifestae utilitatis quod non in contrarium | 5 |
| transeat culpa. Sic uentos quoque natura bono | |
| futuros inuenerat; ipsi illos contrarios fecimus. | |
| Omnes in aliquod nos malum ducunt. Non eadem est | 16.1 |
| his et illis causa soluendi, sed iusta nulli. Diuersis enim | |
| irritamentis ad temptandum <ma>re impellimur; utique | |
| alicui uitio nauigatur. Egregie Plato dicit, qui nobis | |
| circa exitum iam testium loco dandus est, minima | 5 |
| esse quae homines emant uita. Immo, Lucili caris- | |
| sime, si bene illorum furorem aestimaueris,—id est | |
| nostrum, in eadem enim turba uolutamur,—magis | |
| ridebis, cum cogitaueris uitae parari in quae uita | |
| consumitur. | 10 |