| [LIBER SEXTVS] | |
| LIBER TERTIVS | |
| DE TERRAE MOTV | |
| Pompeios, celebrem Campaniae urbem, in | 6.1.1.1 |
| quam ab altera parte Surrentinum Stabianumque | |
| litus, ab altera Herculanense conueniunt et mare | |
| ex aperto reductum amoeno sinu cingunt, conse- | |
| disse terrae motu, uexatis quaecumque adiacebant | 5 |
| regionibus, Lucili, uirorum optime, audiuimus, et | |
| quidem hibernis diebus, quos uacare a tali periculo | |
| maiores nostri solebant promittere. | |
| Nonis Februa- | 2.1 |
| riis hic fuit motus Regulo et Verginio consulibus, | |
| qui Campaniam, numquam securam huius mali, | |
| indemnem tamen et totiens defunctam metu, magna | |
| strage uastauit. Nam et Herculanensis oppidi pars | 5 |
| ruit dubieque stant etiam quae relicta sunt, et Nuce- | |
| rinorum colonia, ut sine clade, ita non sine querela | |
| est. Neapolis quoque priuatim multa, publice nihil | |
| amisit leuiter ingenti malo perstricta; uillae uero | |
| prorutae, passim sine iniuria tremuere. | 10 |
| Adiciuntur | 3.1 |
| his illa: sexcentarum ouium gregem exanimatum et | |
| diuisas statuas, motae post hoc mentis aliquos atque | |
| impotentes sui errasse. Quorum ut causas excutiamus, | |
| et propositi operis contextus exigit et ipse in hoc | 5 |
| tempus congruens casus. | |
| Quaerenda sunt trepidis | 4.1 |
| solacia et demendus ingens timor. Quid enim cui- | |
| quam satis tutum uideri potest, si mundus ipse | |
| concutitur et partes eius solidissimae labant? Si | |
| quod unum immobile est in illo fixumque, ut | 5 |
| cuncta in se intenta sustineat, fluctuatur; si quod | |
| proprium habet terra perdidit, stare, ubi tandem | |
| resident metus nostri? Quod corpora receptaculum | |
| inuenient, quo sollicita confugient, si ab imo metus | |
| nascitur et funditus trahitur? | 10 |
| Consternatio omnium | 5.1 |
| est, ubi tecta crepuerunt et ruina signum dedit. | |
| Tunc praeceps quisque se proripit et penates suos | |
| deserit ac se publico credit. Quam latebram prospi- | |
| cimus, quod auxilium, si orbis ipse ruinas agitat, si hoc | 5 |
| quod nos tuetur ac sustinet, supra quod urbes sitae | |
| sunt, quod fundamentum quidam mundi esse dixe- | |
| runt, discedit ac titubat? | |
| Quid tibi esse non dico | 6.1 |
| auxilii sed solacii potest, ubi timor fugam perdidit? | |
| Quid est, inquam, satis munitum, quid ad tutelam | |
| alterius ac sui firmum? Hostem muro repellam, et | |
| praeruptae altitudinis castella uel magnos exercitus | 5 |
| difficultate aditus morabuntur; a tempestate nos | |
| uindicat portus; nimborum uim effusam et sine | |
| fine cadentes aquas tecta propellunt; fugientes non | |
| sequitur incendium; aduersus tonitruum et minas | |
| caeli subterraneae domus et defossi in altum specus | 10 |
| remedia sunt—ignis ille caelestis non transuer- | |
| berat terram, sed exiguo eius obiectu retunditur—; | |
| in pestilentia mutare sedes licet; nullum malum | |
| sine effugio est; | |
| numquam fulmina populos perus- | 7.1 |
| serunt; pestilens caelum exhausit urbes, non abstulit. | |
| Hoc malum latissime patet ineuitabile, auidum, publice | |
| noxium. Non enim domos solum aut familias aut urbes | |
| singulas haurit; gentes totas regionesque submergit, et | 5 |
| modo ruinis operit, modo in altam uoraginem condit, | |
| ac ne id quidem relinquit ex quo appareat quod non | |
| est saltem fuisse, sed supra nobilissimas urbes sine | |
| ullo uestigio prioris habitus solum extenditur. | |
| Nec desunt qui hoc genus mortis magis timeant | 8.1 |
| quo in abruptum cum sedibus suis eunt et e uiuorum | |
| numero uiui auferuntur, tamquam non omne fatum | |
| ad eundem terminum ueniat. Hoc habet inter cetera | |
| iustitiae suae natura praecipuum quod, cum ad | 5 |
| exitum uentum est, omnes in aequo sumus. | |
| Nihil | 9.1 |
| itaque interest utrum me lapis unus elidat, an monte | |
| toto premar; utrum supra me domus unius onus | |
| ueniat et sub exiguo eius cumulo ac puluere expirem, | |
| an totus caput meum terrarum orbis abscondat; | 5 |
| in luce hunc et in aperto spiritum reddam an in uasto | |
| terrarum dehiscentium sinu; solus in illud profundum | |
| an cum magno comitatu populorum concadentium | |
| ferar. Nihil interest mea quantus circa mortem | |
| meam tumultus sit. Ipsa ubique tantundem est. | 10 |
| Proinde magnum sumamus animum aduersus | 10.1 |
| istam cladem quae nec euitari nec prouideri potest, | |
| desinamusque audire istos qui Campaniae renun- | |
| tiauerunt quique post hunc casum emigrauerunt | |
| negantque ipsos umquam in illam regionem acces- | 5 |
| suros. Quis enim illis promittit melioribus funda- | |
| mentis hoc aut illud solum stare? | |
| Omnia eiusdem | 11.1 |
| sortis sunt et, si nondum mota, tamen mobilia. | |
| Hunc fortasse in quo securius consistitis locum haec | |
| nox aut hic ante noctem dies scindet. Vnde scis | |
| an melior eorum locorum condicio sit in quibus iam | 5 |
| uires suas fortuna consumpsit et quae in futurum | |
| ruina sua fulta sunt? | |
| Erramus enim, si ullam | 12.1 |
| terrarum partem exceptam immunemque ab hoc | |
| periculo credimus. Omnes sub eadem iacent lege; | |
| nihil ita ut immobile esset natura concepit; alia | |
| temporibus aliis cadunt et, quemadmodum in urbi- | 5 |
| bus magnis nunc haec domus nunc illa suspenditur, | |
| ita in hoc orbe terrarum nunc haec pars facit uitium | |
| nunc illa. | |
| Tyros aliquando infamis ruinis fuit; | 13.1 |
| Asia duodecim urbes simul perdidit; anno priore | |
| Achai<am> et Macedoni<am>, quaecumque est ista uis | |
| mali quae incurrit nunc Campaniam, laesit. Circumit | |
| fatum et, si quid diu praeterit, repetit. Quaedam | 5 |
| rarius sollicitat, saepius quaedam; nihil immune | |
| esse et innoxium sinit. | |
| Non homines tantum, | 14.1 |
| qui breuis et caduca res nascimur, urbes oraeque | |
| terrarum et litora et ipsum mare in seruitutem fati | |
| uenit. Nos tamen nobis permansura promittimus | |
| bona fortunae, et felicitatem, cuius ex omnibus | 5 |
| rebus humanis uelocissima est leuitas, habituram | |
| in aliquo pondus ac moram credimus. | |
| Et perpetua | 15.1 |
| sibi omnia promittentibus in mentem non uenit id | |
| ipsum supra quod stamus stabile non esse. Neque | |
| enim Campaniae istud aut Achaiae sed omnis soli | |
| uitium est, male cohaerere et ex causis pluribus solui | 5 |
| et summa manere, partibus ruere. |