| Quid ago? Solacium aduersus pericula rara | 6.2.1.1 |
| promiseram. Ecce undique timenda denuntio. Nego | |
| quicquam esse quietis aeternae, quod perire possit | |
| et perdere. Ego uero hoc ipsum solacii loco pono, | |
| et quidem ualentissimi, quando quidem sine remedio | 5 |
| timor stultis est: ratio terrorem prudentibus excutit; | |
| imperitis magna fit ex desperatione securitas. | |
| Hoc | 2.1 |
| itaque generi humano dictum puta quod illis subita | |
| captiuitate inter ignes et hostem stupentibus dic- | |
| tum est: | |
| Vna salus uictis nullam sperare salutem. | 5 |
| Si uultis nihil timere, cogitate omnia esse metuenda. | 3.1 |
| Circumspicite quam leuibus causis discutiamur,— | |
| non cibus nobis, non umor, non uigilia, non somnus | |
| sine mensura quadam salubria sunt,—iam intelle- | |
| getis nugatoria esse nos et imbecilla corpuscula, | 5 |
| fluida, non magna molitione perdenda. | |
| Sine dubio id unum periculi nobis est quod tremunt | |
| terrae, quod subito dissipantur ac superposita | |
| deducunt! | |
| Magni se aestimat qui fulmina et | 4.1 |
| motus terrarum hiatusque formidat. Vult ille imbe- | |
| cillitatis sibi suae conscius timere pituitam? Ita | |
| uidelicet nati sumus, tam felicia sortiti membra, | |
| in hanc magnitudinem creuimus! Et ob hoc, nisi | 5 |
| mundi partibus motis, nisi caelum intonuerit, nisi | |
| terra subsederit, perire non possumus! | |
| Vngui- | 5.1 |
| culi nos et ne totius quidem dolor sed aliqua ab | |
| latere eius scissura conficit! Et ego timeam terras | |
| trementes, quem crassior saliua suffocat? Ego | |
| extimescam emotum sedibus suis mare et ne aestus | 5 |
| maiore quam solet cursu plus aquarum trahens su- | |
| perueniat, cum quosdam strangulauerit potio male | |
| lapsa per fauces? Quam stultum est mare horrere, | |
| cum scias stillicidio perire te posse! | |
| Nullum maius solacium est mortis quam ipsa | 6.1 |
| mortalitas; nullum autem omnium istorum quae | |
| extrinsecus terrent quam quod innumerabilia peri- | |
| cula in ipso sinu sunt. Quid enim dementius quam | |
| ad tonitrua succidere et sub terram corr<e>pere fulmi- | 5 |
| num metu? Quid stultius quam timere nutationem | |
| terrae aut subitos montium lapsus et irruptiones | |
| maris extra litus eiecti, cum mors ubique praesto | |
| sit et undique occurrat nihilque sit tam exiguum | |
| quod non in perniciem generis humani satis ualeat? | 10 |
| Adeo non debent nos ista confundere, tamquam | 7.1 |
| plus in se mali habeant quam uulgaris mors, ut | |
| contra, cum sit necessarium e uita exire et aliquando | |
| emittere animam, maiore perire ratione iuuet. Necesse | |
| est mori ubicumque, quandoque; stet licet ista | 5 |
| humus et se teneat suis finibus nec ulla iactetur | |
| iniuria, supra me quandoque erit. <Quid> interest, | |
| ego illam mihi an ipsa se mihi imponat? | |
| Didu- | 8.1 |
| citur et ingenti potentia nescio cuius mali rumpitur | |
| et me in immensam altitudinem abducit; quid porro? | |
| mors leuior in plano est? Quid habeo quod querar, | |
| si rerum natura me non uult iacere ignobili leto, | 5 |
| si mihi inicit sui partem? | |
| Egregie Vagellius meus | 9.1 |
| in illo inclito carmine: 'Si cadendum est, inquit, | |
| e caelo cecidisse uelim.' Idem <mihi> licet dicere: | |
| si cadendum est, cadam orbe concusso, non quia | |
| fas est optare publicam cladem, sed quia ingens | 5 |
| mortis solacium est terram quoque uidere mortalem. |