| Illud quoque proderit praesumere animo | 6.3.1.1 |
| nihil horum deos facere nec ira numinum aut caelum | |
| conuerti aut terram; suas ista causas habent nec | |
| ex imperio saeuiunt sed quibusdam uitiis, ut corpora | |
| nostra turbantur, et tunc, cum facere uidentur, | 5 |
| iniuriam accipiunt. | |
| Nobis autem ignorantibus | 2.1 |
| uerum omnia terribiliora sunt, utique quorum metum | |
| raritas auget; leuius accidunt familiaria; ex insolito | |
| formido maior est. Quare autem quicquam nobis | |
| insolitum est? Quia naturam oculis, non ratione, | 5 |
| comprehendimus, nec cogitamus quid illa facere | |
| possit, sed tantum quid fecerit. Damus itaque huius | |
| neglegentiae poenas tamquam nouis territi, cum | |
| illa non sint noua sed insolita. | |
| Quid ergo? Non | 3.1 |
| religionem incutit mentibus, et quidem publice, | |
| siue deficere sol uisus est, siue luna, cuius obscu- | |
| ratio frequentior, aut parte sui aut tota delituit? | |
| longeque magis illa, actae in transuersum faces et | 5 |
| caeli magna pars ardens et crinita sidera et plures | |
| solis orbes et stellae per diem uisae subitique trans- | |
| cursus ignium multam post se lucem trahentium? | |
| Nihil horum sine timore miramur. Et cum timendi | 4.1 |
| sit causa nescire, non est tanti scire, ne timeas? | |
| Quanto satius est causas inquirere, et quidem toto | |
| in hoc intentum animo. Neque enim illo quicquam | |
| inueniri dignius potest cui se non tantum commodet, | 5 |
| sed impendat. |