| Quaeramus ergo quid sit quod terram ab | 6.4.1.1 |
| infimo moueat, quod tanti molem ponderis pellat; | |
| quid sit illa ualentius quod tantum onus ui sua labe- | |
| factet; cur modo tremat, modo laxata subsidat, | |
| nunc in partes diuisa discedat et alias interuallum | 5 |
| ruinae suae diu seruet, alias cito comprimat; nunc | |
| amnes magnitudinis notae conuertat introrsum, nunc | |
| nouos exprimat; aperiat aliquando aquarum calen- | |
| tium uenas, aliquando refrigeret, ignesque nonnum- | |
| quam per aliquod ignotum antea montis aut rupis | 10 |
| foramen emittat, aliquando notos et per saecula | |
| nobiles supprimat. Mille miracula mouet faciemque | |
| mutat locis et defert montes, subrigit plana, ualles | |
| extuberat, nouas in profundo insulas erigit. Haec | |
| ex quibus causis accidant, digna res excuti. | 15 |
| Quod, | 2.1 |
| inquis, erit pretium operae? Quo nullum maius est, | |
| nosse naturam. Neque enim quicquam habet in se | |
| huius materiae tractatio pulchrius, cum multa | |
| habeat futura usui, quam quod hominem magni- | 5 |
| ficentia sui detinet nec mercede sed miraculo colitur. | |
| Inspiciamus ergo quid sit propter quod haec accidant. | |
| Quorum adeo est mihi dulcis inspectio ut, quamuis | |
| aliquando de motu terrarum uolumen iuuenis edide- | |
| rim, tamen temptare me uoluerim et experiri aetas | 10 |
| aliquid nobis aut ad scientiam aut certe ad diligen- | |
| tiam adiecerit. |