| Causam qua terra concutitur alii in aqua esse, | 6.5.1.1 |
| alii in ignibus, alii in ipsa terra, alii in spiritu putaue- | |
| runt, alii in pluribus, alii in omnibus his; quidam | |
| liquere ipsis aliquam ex istis causam esse dixerunt, | |
| sed non liquere quae esset. | 5 |
| Nunc singula persequar. | 2.1 |
| Illud ante omnia mihi dicendum est opiniones ueteres | |
| parum exactas esse et rudes. Circa uerum adhuc | |
| errabatur; noua omnia erant primo temptantibus; | |
| postea eadem illa limata sunt. Et, si quid inuentum | 5 |
| est, illis nihilominus referri debet acceptum; magni | |
| animi res fuit rerum naturae latebras dimouere nec | |
| contentum exteriore eius aspectu introspicere et | |
| in deorum secreta descendere. Plurimum ad inue- | |
| niendum contulit qui sperauit posse reperiri. | 10 |
| Cum | 3.1 |
| excusatione itaque ueteres audiendi sunt. Nulla | |
| res consummata est, dum incipit; nec in hac tantum | |
| re omnium maxima atque inuolutissima, in qua, etiam | |
| cum multum acti erit, omnis tamen aetas quod | 5 |
| agat inueniet, sed et in omni alio negotio longe semper | |
| a perfecto fuere principia. |