| In aqua causam esse nec ab uno dictum est | 6.6.1.1 |
| nec uno modo. Thales Milesius totam terram subiecto | |
| iudicat umore portari et innare, siue illud oceanum | |
| uocas, siue magnum mare, siue alterius naturae | |
| simplicem adhuc aquam et umidum elementum. | 5 |
| Hac, inquit, unda sustinetur orbis uelut aliquod | |
| grande nauigium et graue his aquis quas premit. | |
| Superuacuum est reddere causas propter quas | 2.1 |
| existimat grauissimam partem mundi non posse | |
| spiritu tam tenui fugacique gestari; non enim nunc | |
| de situ terrarum sed de motu agitur. Illud argu- | |
| menti loco ponit aquas esse in causa quibus hic orbis | 5 |
| agitetur, quod in omni maiore motu erumpunt fere | |
| noui fontes, sicut in nauigiis quoque euenit ut, si | |
| inclinata sunt et abierunt in latus, aquam sorbeant, | |
| quae in omni eorum oner<e> quae uehit, si immodice | |
| depressa sunt, aut superfunditur aut certe dextra | 10 |
| sinistraque solito magis surgit. | |
| Hanc opinionem | 3.1 |
| falsam esse non est diu colligendum. Nam, si terra | |
| aqua sustineretur et ea aliquando concuteretur, | |
| semper moueretur, nec agitari illam miraremur sed | |
| manere; deinde tota concuteretur, non ex parte; | 5 |
| numquam enim nauis dimidia iactatur. Nunc uero | |
| terrarum non uniuersarum sed ex parte motus est. | |
| Quomodo ergo fieri potest ut, quod totum uehitur, | |
| totum non agitetur, si eo quo uehitur agitatum est? | |
| —At quare aquae erumpunt?—Primum omnium | 4.1 |
| saepe tremuit terra et nihil umoris noui fluxit. | |
| Deinde, si ex hac causa unda prorumperet, a late- | |
| ribus terrae circumfunderetur, sicut in fluminibus | |
| ac mari uidemus incidere ut incrementum aquarum, | 5 |
| quotiens nauigia desidunt, in lateribus maxime appa- | |
| reat. Ad ultimum non tam exigua fieret quam tu dicis | |
| eruptio nec uelut per rimam sentina subreperet, sed | |
| fieret ingens inundatio ut ex infinito liquore et | |
| ferente uniuersa. | 10 |