| Quidam motum terrarum aquae impu- | 6.7.1.1 |
| tauerunt, sed non ex eadem causa. Per omnem, | |
| inquit, terram multa aquarum genera decurrunt. | |
| Aliubi perpetui amnes, quorum nauigabilis etiam | |
| sine adiutorio imbrium magnitudo est; hinc Nilus | 5 |
| per aestatem ingentes aquas inuehit; hinc, qui | |
| medius inter pacata et hostilia fluit, Danuuius ac | |
| Rhenus, alter Sarmaticos impetus cohibens et Euro- | |
| pam Asiamque disterminans, alter Germanos, auidam | |
| belli gentem, repellens. | 10 |
| Adice nunc patentissimos | 2.1 |
| lacus et stagna populis inter se ignotis circumdata | |
| et ineluctabiles nauigio paludes, ne ipsis quidem inter | |
| se peruias quibus incoluntur; deinde tot fontes, tot | |
| capita fluminum subit<os> et ex occulto amnes uomentia, | 5 |
| tot deinde ad tempus collectos torrentium impetus, | |
| quorum uires quam repentinae tam breues. | |
| Omnis | 3.1 |
| aquarum et intra terram natura faciesque est. Illic | |
| quoque aliae uasto cursu deferuntur et in praeceps | |
| uolutae cadunt; aliae languidiores in uadis refun- | |
| duntur et leniter ac quiete fluunt. Quis autem neget | 5 |
| uastis illas receptaculis concipi et cessare multis | |
| inertes locis? Non est diu probandum ibi multas | |
| aquas esse ubi omnes sunt; neque enim sufficeret | |
| tellus ad tot flumina edenda, nisi ex reposito mul- | |
| toque funderet. | 10 |
| Si hoc uerum est, necesse est | 4.1 |
| aliquando illic amnis excrescat et relictis ripis uio- | |
| lentus in obstantia incurrat; sic fiet motus alicuius | |
| partis in quam flumen impetum dedit et quam, donec | |
| decrescat, uerberabit. Potest fieri ut aliquam regionem | 5 |
| riuus affluens exedat ac sic trahat aliquam molem, | |
| qua lapsa superposita quatiantur. | |
| Iam uero nimis | 5.1 |
| oculis permittit nec ultra illos scit producere animum, | |
| qui non credit esse in abdito terrae sinus maris | |
| uasti. Nec enim uideo quid prohibeat aut obstet | |
| quominus habeat aliquod etiam in abdito litus per | 5 |
| occultos aditus receptum mare, quod illic quoque | |
| tantundem loci teneat aut fortassis hoc amplius | |
| quod superiora cum tot animalibus erant diuidenda; | |
| abstrusa enim et sine possessore deserta liberius | |
| undis uacant. | 10 |
| Quas quid uetat illic fluctuare et | 6.1 |
| uentis quos omne interuallum terrarum et omnis | |
| aer creat impelli? Potest ergo maior solito exorta | |
| tempestas aliquam partem terrarum impulsam uehe- | |
| mentius commouere. Nam apud nos quoque multa | 5 |
| quae procul a mari fuerant subito eius accessu | |
| uapulauerunt et uillas in prospectu collocatas fluctus | |
| qui longe audiebatur inuasit. Illic quoque potest | |
| recedere ac re<sur>gere pelagus infernum, quorum | |
| neutrum fit sine motu superstantium. | 10 |