| Non quidem existimo diu te haesitaturum | 6.8.1.1 |
| an credas esse subterraneos amnes et mare abscon- | |
| ditum. Vnde enim ista prorepunt, unde ad nos ueniunt, | |
| nisi quod origo umoris inclusa est? | |
| Age, cum uides | 2.1 |
| interruptum Tigrin in medio itinere siccari et non | |
| uniuersum auerti, sed paulatim non apparentibus | |
| damnis minui primum, deinde consumi, quo illum | |
| putas abire nisi in obscura terrarum, utique cum | 5 |
| uideas emergere iterum non minorem eo qui prius | |
| fluxerat? Quid? cum uides Alpheon, celebratum | |
| poetis, in Achaia mergi et in Sicilia rursus traiecto | |
| mari effundere amoenissimum fontem Arethusam? | |
| Nescis autem inter opiniones quibus enarratur | 3.1 |
| Nili aestiua inundatio et hanc esse, e terra illum | |
| erumpere et augeri non supernis aquis sed ex intimo | |
| redditis? Ego quidem centuriones duos quos Nero | |
| Caesar, ut aliarum uirtutum ita ueritatis in primis | 5 |
| amantissimus, ad inuestigandum caput Nili miserat, | |
| audiui narrantes longum ipsos iter peregisse, cum a | |
| rege Aethiopiae instructi auxilio commendatique | |
| proximis regibus ad ulteriora penetrassent. | |
| '<Post | 4.1 |
| multos dies, sicut illi> quidem aiebant, peruenimus | |
| ad immensas paludes, quarum exitum nec incolae | |
| nouerant nec sperare quisquam potest, ita impli- | |
| catae aquis herbae sunt et aquae nec pediti elucta- | 5 |
| biles nec nauigio, quod nisi paruum et unius capax | |
| limosa et obsita palus non fert. Ibi, inquit, uidimus | |
| duas petras, ex quibus ingens uis fluminis excidebat.' | |
| Sed siue caput illa, siue accessio est Nili, siue tunc | 5.1 |
| nascitur, siue in terras ex priore recepta cursu redit, | |
| nonne tu credis illam, quicquid est, ex magno terra- | |
| rum lacu ascendere? Habeant enim oportet pluribus | |
| locis sparsum umorem et in <imo> coactum, ut eru- | 5 |
| ctare tanto impetu possint. |