| Ignem causam motus quidam, et quidem | 6.9.1.1 |
| non <ignobiles>, iudicant, imprimis Anaxagoras, | |
| qui existimat simili paene ex causa et aera concuti | |
| et terram. Cum in inferiore parte spiritus crassum | |
| aera et in nubes coactum <eadem ui> qua apud nos | 5 |
| quoque nubila frangi solent r<u>pit et ignis ex hoc | |
| collisu nubium cursuque elisi aeris emicuit, hic | |
| ipse in obuia incurrit exitum quaerens ac diuellit | |
| repugnantia, donec per angustum aut nactus est | |
| uiam exeundi ad caelum aut ui et iniuria fecit. | 10 |
| Alii in igne causam quidem esse, sed non ob hoc | 2.1 |
| iudicant, sed quia pluribus obrutus locis ardeat et | |
| proxima quaeque consumat; quae si quando exesa | |
| ceciderint, tunc sequi motum earum partium quae | |
| subiectis adminiculis destitutae labant, donec corrue- | 5 |
| runt, nullo occurrente quod onus exciperet; tunc | |
| chasmata, tunc hiatus uasti aperiuntur aut, cum | |
| diu dubitauerunt, super ea se quae supersunt stant- | |
| que componunt. | |
| Hoc apud nos quoque uidemus | 3.1 |
| accidere, quotiens incendio laborat pars ciuitatis; | |
| cum exustae trabes sunt aut corrupta quae superio- | |
| ribus firmamentum dabant, tunc diu agitata fastigia | |
| concidunt et tam diu deferuntur atque incerta sunt, | 5 |
| donec in solido resederunt. |