| Anaximenes ait terram ipsam sibi causam | 6.10.1.1 |
| esse motus nec extrinsecus incurrere quod illam | |
| impellat, sed intra ipsam et ex ipsa. Quasdam enim | |
| partes eius decidere, quas aut umor resoluerit aut | |
| ignis exederit aut spiritus uiolentia excusserit; sed, | 5 |
| his quoque cessantibus, non deesse propter quod | |
| aliquid abscedat aut reuellatur. Nam primum omnia | |
| uetustate labuntur nec quicquam tutum a senec- | |
| tute est; haec solida quoque et magni roboris carpit. | |
| Itaque, quemadmodum in aedificiis ueteribus | 2.1 |
| quaedam non percussa tamen decidunt, cum plus | |
| ponderis habuere quam uirium, ita in hoc uniuerso | |
| terrae corpore euenit ut partes eius uetustate soluan- | |
| tur, solutae cadant et tremorem superioribus affe- | 5 |
| rant; primum, dum abscedunt,—nihil enim utique | |
| magnum sine motu eius cui haesit absciditur;— | |
| deinde, cum deciderunt, solido exceptae resiliunt | |
| pilae more, quae, cum cecidit, exultat ac saepius | |
| pellitur, totiens a solo in nouum impetum missa. | 10 |
| Si uero in stagnantibus aquis delat<ae> sunt, hic ipse | |
| casus uicina concutit fluctu, quem subitum uas- | |
| tumque illisum ex alto pondus eiecit. |