| Quidam ignibus quidem assignant hunc | 6.11.1.1 |
| tremorem, sed aliter. Nam, cum pluribus locis | |
| ferueant, necesse est ingentem uaporem sine exitu | |
| uoluant, qui ui sua spiritum intendit et, si acrius | |
| institit, opposita diffindit; si uero remissior fuit, | 5 |
| nihil amplius quam mouet. Videmus aquam spumare | |
| igne subiecto; quod in hac aqua facit inclusa et | |
| angusta, multo magis illum facere credamus, cum | |
| uiolentus ac uastus ingentes aquas excitat; tunc | |
| ille uaporatione fluctuantium undarum quicquid | 10 |
| pulsauerit agitatur. |